# Exoticorum libri decem 280

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/280

folia, & viridia nonnihilque aspera parte interiore, non adeò serrata in circuitu, ut Prunm folia, neque tam multis venis praedita. E singulorum foliorum sede nascitur pediculus quinque capitula summâ sui parte sustinens, quae quatuor foliolis subrotundis constant, è quorum medio quinque flores exiliunt candidi, elegantes, Aureae mali floribus magnitu dine & figurâ pares, tenuiores tamen, elegantiores, & odoratiores, pediculo magis ad rubrum quàm ad flavum colorem tendente, quo in illis regionibus edulia tingunt, quemadmodum apud nos vulgo fit croco: fructus magnitudine lupini est, virescens, cordis effigie, per medium secundùm longitudinem sectus, continens in utrâque parte quoddam receptaculum in quo semen occluditur, magnitudine seminis Ceratii sive Siliquae, cordis effigiem retinens, album, tenerum, membranâ subvirente tectum, nonnihil amarum. VOCATVR haec arbor in Canatin Parizataco, in Malayo Singadi, in Decan Pul, ab Arabibus Guart, à Persis & Turcis Gul. RES est profectò observatione dignissima, conspicere hanc elegantissimam arborem nocte pulcerrimis suavissimeque olentibus floribus onustam & hilarem; & simul atque à Solis radiis illustratur, non modò flores omnes in terram abiicere, sed totam arborem cum suis foliis quodammodo marcidam apparere. INTER omnes sanè quos unquam odoratus sum flores nullum meo judicio memini cum hoc comparandum, praesertim initiò dum quis repentè locum ingreditur ubi haec arbor est consita: nam postquam manu contacti sunt, exiguus & evanidus est odor. INDIGENAE istos flores cor reficere censent; sed amariusculi sunt: nam recenter ex arbore collectos, & in cibis degustavi, & nonnullam amaritudinem semper deprehendi. Gentiles etiam medici ejus semen inter medicamenta cor reficientia recensent. MVLTI Proreges, tribuni, atque alii privati hanc arborem in Lusitaniam transferre voluerunt, sed irrito conatu. Novi etiam quosdam qui semen commodo tempore collectum & maturum, vasculis figulinis vitratis atque bene obturatis, item argenteis, pyxidibusque ligneis in Lusitaniam detulerunt, ibique cum omni cura & diligentia severunt; sed nunquam nasci voluit. IN Malabar autem & Goa, locisque vicinis cum tanta facilitate nascitur, ut quilibet rami in terram depacti comprehendant. De Negundo.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
