# Exoticorum libri decem 281.6-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 281.6 to 281.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/281.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/281.6

Cùm maturus est hic fructus, bonum odorem spirati ejusque duas differentias constituunt: Unam Barca appellatam, & praestantiorem; alteram Papa aut Girasal dictam, minusque bonam: deprehenditur postrema ex mollitie; quia si manu apprehendas, digitis cedit. Praestantissimi verò fructus pretium quadraginta maravedis non excedit, hoc est, paulo plus regali Castellano. Per longitudinem secti hi fructus, intùs candidi, & densa carne praediti apparent, ac veluti in capsulas aut receptacula divisi, plena castaneis longioribus & crassioribus quàm sint dactyli sive palmulae, cinerea tunica tectis, & intùs albis castanearum vulgarium modo, gustu terrestri & aspero, si virides edantur, multosque flatus generantibus: at si utiHispanicae castaneae assentur, gustu sapido & venerem Eius facultates noxiae. Morxi morbus. Durio ubi nascitur. Eius nomenclatura.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
