# Exoticorum libri decem 282.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 282.1 to 282.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/282.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/282.1

Betele antipathia, & facultates. venerem excitantibus, ob quam solam rem plebs frequentiùs uti solet. Sunt autem singulae hae castaneae pulpâ flavescente & aliquantulum lentâ involutae, & pulpam Durionis nonnihil referente, tametsi ab eo differat: grati saporis est, praesertim quae in laca Barca cognominata continetur, optimi Melonis pulpae admodum similis: durae tamen concoctionis est, & admodum gravat ventriculum: atque, ut illarum provinciarum medici aiunt, si in ventriculo corrumpatur, noxios & venenosos humores generat: quique frequentiùs hoc fructu vescuntur, facilè in pestilentem illum & pessimum morbum Morxi appellatum incidunt. De Durione. CAP. XLI. RVCTVS est in Malaca adeò grati saporis & odoris, ut reliquis qui in ea provincia gignuntur, tametsi plurimi sint & boni, praeferendus videatur. Cujus praestantia, & quoniam Doctor ab Orta illius etiam meminit capite de Datura, licet eum non vidisset, me impulit ut de co scriberem tanquam oculatus testis, tametsi in medicinâ nullum locum obtineat. VOCATVR hic fructus in Malayo (quae provincia est ubi gignitur) Duriaon: ipsius flos Buaa: arbor ipsa Batan. PRAEGRANDIS est haec arbor, materie valida & solida, crasso cincreoque cortice tecta, multis ramis luxurians, & copiosum fructum praebens: flores habet ex albo nonnihil flavescentes, folia dimidii palmi longitudine, duorum aut ampliùs digitorum latitudine; in ambitu tenuiter serrata, parte externâ diutiùs virentia, internâ verò saturatiore viriditate, & quodammodo ad rufum tendente praedita: fructum Melonis magnitudine, denso cortice septum, eoque multis brevibus crassisque & pungentibus aculeis horrente, foris viridi & veluti striis quibusdam quemadmodum Melo secundùm longitudinem distincto: intùs verò concamerationes quatuor secundùm longitudinem habet, singulas tria aut quatuor receptacula continentes, quibus singuli fructus insunt admodum candidi uti lactis pingue, magnitudine ovi gallinacei, gustu suaviore odoratioreque quàm sit condimentum illud ab Hispanis Manjar blanco appellatum, non tamen adeò molles aut glutinosi: nam qui candore illo non sunt praediti, sed flavescunt, putridi sunt, aut aëris injuriâ pluviâve corrupti.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
