Latin
282.4 to 282.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 282.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Optimi censentur qui tres dumtaxat fructus in singulis concamerationibus, deinde qui quatuor obtinent: nam qui quinque habent, improbi censentur, quemadmodum &illi quos fissurae aliquae deformant: non solent verò in singulis malis plures quàm viginti fructus contineri, iique singuli inclusum habent nucleum, *mali persici nucleo similem, non rotundum, sed oblongiusculum, gustu insipido, quique guttur exasperet, veluti mespila viridia: propterea non eduntur. CALIDVS &humidus est hic fructus: &qui edere volunt, pede leviter comprimere &frangere solent, propter spinas ouibus obsitus est. QUI nunquam hos fructus ederunt, cùm primùm illos olfaciunt, videntur putridas cepas odorari: sed postquam degustârunt, prae reliquis cibis bene olere &sapere censent. EST verò tantâ in existimatione, apud eos qui gulae dediti sunt, hic fructus, ut putent neminem eo posse saturari; propterea varia dant illi epitheta. Memini videre quaedam Epigrammata ab eleganti Poëta in laudem ejus conscripta: quae (si hic locus ferret ut adscriberentur) non dubito quin lectori plurimum essent placitura. TANTA tamen est hujus fructus in Malacâ abundantia, ut singuli non pluris quàm quatuor maravedis veneant, praesertim mensibus Iunio, Iulio, &Augusto: nam reliquis pretium intenditur pro hominum arbitrio. ADMIRATIONE porrò digna est Betele cum hoc fructu antipathia, quae profectò tanta est, ut si quis in navem, Durionibus plenam, aedesve aut concamerationem, ubi adserventur, aliquot Betele folia reponat, corrumpantur &putrescant omnes. Et si cui ex Durionum immodico esu ventriculus inflammetur &gravetur, folio Betele supra ventriculum imposito, subitò mitigatur inflammatio, tumorque tollitur. Et, si à Durionum esu ingerantur aliquot Betele folia, nullam noxam sentiet, quantumvis multos ederit. Inde sit, tum etiam ob ejus gustum suavem, ut vulgo dicatur, neminem eorum esu posse satiari. *Binos huim fructus nucleos mihi adferebat anno Christi M. D. XCIX. ex Iava redux Franciscus Rodriguez, Bengalae regno oriundus, qui illac cum Batavis naucleris praecedente anno profectus erat.