Latin
CAPVT XXXIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 283
Unproofread scanNot analysed yet
Rege Hispaniarum, in Sinarum regnum ablegatus fuit. XVII. capite sui Itinerarii in novum Orbem, eadem panè refert de Durione fructu, quae noster hic Auctor: sed de arboris folio valdè discrepat, quum eam amplitudinem illi tribuat, quâ vir aliquis totum corpus tegere queat: verisimile est bonum fratrem hallucinatum, Musa umpla folia huic arbori tribuisse. Is paullò post admirandum quidpiam subiicit, videlicet in eadem provincia Malaca arborem quandam crescere multis radicibus pradiiam, mirae naturae &contrariarum prorsus facultatum: nam quae Orientem Solem spectant, utiles esse adversus omne toxicum, febres, multósque alios morbos naturae noxios: qua verò Occidenti obiectae sint, venenum esse praesentißimum, diversarumque omnino virium ab aliis. igae ute De Musa“ seu Eicu Indica. EEN, . 3