Latin
CAPVT XLIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 283-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIII. VASTA haec est arbor, &multis ramis praedita, fructumque fert magna ex parte anMangas histoserino ovo majorem, nonnullis interdum Indiae locis binas libras, aut amplius ria. pendentem; in eadem verò arbore persaepe colore differentes isti fructus conspiciuntur: alii enim dilutè virent, alii flavent, quidam etiam ex viridi rubescunt: grati admodum saporis odorisque est; &quando non est corruptus, duracinis persicis (quae à carne firmiore flavaque Melocotonea vulgo appellantur) praestat. IN multis provinciis nascitur; uti in Malabar, Goa, Guzarate, Balagate, Bengala, Pegu, Natales. Malaca, aliisque Indiae locis, &in Ormuz, ubi reliquis praecellit. NOMINATVR Mangas, in Canarin Ambo, à Persis &Turcis Amba: permanetque in Nomenclaarbore ab Aprili in Novembrem usque interdum, pro locorum natura &situ. ra. EDITVR hic fructus in laminas sectus aut sine vino, aut vino maceratus. Conditur gias fructus etiam saccharo ut commodiùs adservari possit; atque interdum cultello aperitur, &in ejus edendi, conmeditullium zingiber recens, allia, sinapi, sal, cùm oleo &aceto insperguntur, ut vel cum diendi, &conOriza servandi ratio. oriza edant, vel olivarum conditarum modo.