# Exoticorum libri decem 283-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/283-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/283-3

CAPVT XLIII. VASTA haec est arbor, & multis ramis praedita, fructumque fert magna ex parte anMangas histoserino ovo majorem, nonnullis interdum Indiae locis binas libras, aut amplius ria. pendentem; in eadem verò arbore persaepe colore differentes isti fructus conspiciuntur: alii enim dilutè virent, alii flavent, quidam etiam ex viridi rubescunt: grati admodum saporis odorisque est; & quando non est corruptus, duracinis persicis (quae à carne firmiore flavaque Melocotonea vulgo appellantur) praestat. IN multis provinciis nascitur; uti in Malabar, Goa, Guzarate, Balagate, Bengala, Pegu, Natales. Malaca, aliisque Indiae locis, & in Ormuz, ubi reliquis praecellit. NOMINATVR Mangas, in Canarin Ambo, à Persis & Turcis Amba: permanetque in Nomenclaarbore ab Aprili in Novembrem usque interdum, pro locorum natura & situ. ra. EDITVR hic fructus in laminas sectus aut sine vino, aut vino maceratus. Conditur gias fructus etiam saccharo ut commodiùs adservari possit; atque interdum cultello aperitur, & in ejus edendi, conmeditullium zingiber recens, allia, sinapi, sal, cùm oleo & aceto insperguntur, ut vel cum diendi, & conOriza servandi ratio. oriza edant, vel olivarum conditarum modo.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
