# Exoticorum libri decem 283

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/283

Rege Hispaniarum, in Sinarum regnum ablegatus fuit. XVII. capite sui Itinerarii in novum Orbem, eadem panè refert de Durione fructu, quae noster hic Auctor: sed de arboris folio valdè discrepat, quum eam amplitudinem illi tribuat, quâ vir aliquis totum corpus tegere queat: verisimile est bonum fratrem hallucinatum, Musa umpla folia huic arbori tribuisse. Is paullò post admirandum quidpiam subiicit, videlicet in eadem provincia Malaca arborem quandam crescere multis radicibus pradiiam, mirae naturae & contrariarum prorsus facultatum: nam quae Orientem Solem spectant, utiles esse adversus omne toxicum, febres, multósque alios morbos naturae noxios: qua verò Occidenti obiectae sint, venenum esse praesentißimum, diversarumque omnino virium ab aliis. igae ute De Musa“ seu Eicu Indica. EEN, . 3

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
