Latin
CAPVT XLIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 284
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIV. EREGRINVS est hic fructus, &ex provincia S. Crucis in Brasilia primùm in Indiam Occidentalem, deinde etiam in Orientalem Indiam delatus; in quibus nunc uberrimè provenit. CITRII verò mali minoris magnitudine est, admodum flavus &odoratus cùm probè maturus est, adeò ut praetereuntes ex odore dignoscere queant aedes in quibus sit: succulentus &gratissimi saporis: procul intuentibus cinara videtur, sed pungentibus aculeis caret. Singulae stirpes Cardui edulis magnitudinem aequant, unicumque malum gestant in medio quasi caule, &circa eum multas alias proles, quarum non nullae etiam suo fructu praeditae sunt. Qui itaque fructus maturos colligunt, proles ilicò terrae mandare solent: è quibus singulae deinde stirpes proveniunt suo malo onustae, uti mater; quae intra annuon spatium colliguntur, Ejus ed l Ejus radix carduo eduli perquam similis est; sed &folia non sunt disparia, tametsi ad Ananas silvestris folia magis accedant. Vulgo Ananas vocant: Canarini verò Ananasa. CVM primùm in Indiam illatus est hic fructus, singuli decem ducatis, aut paulo amplius aestimati sunt: nunc verò propter abundantiam (tametsi neque sapore neque odore primis cedant) vix duobus regalibus Castellanis veneunt.