# Exoticorum libri decem 284.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 284.1 to 284.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.1

Saliunt etiam & elixant, atque in forum venalem proferunt. FRIGIDVS & humidus est, tametsi vulgus calidum constituat, & multas mordicationes in eorum, qui vescuntur, ventriculo parere affirmet. Quin & indigenae medici calidum faciunt, & vituperant, dicentes serpiginem, crysipelas, biliosas febres, phlegmonas, & scabiem generare. Quod fortè accidit ab ejus in ventriculo corruptione: sed eo tempore quo invenitur hic fructus, propter immoderatum aestum, in similes morbos incidunt etiam nonnulli qui illo abstinent. ANTEQUAM probè maturus sit, gustu adstringente est, & ea pars quae ossiculo vicinior est, acerbior: sed maturus dulcis & sapidus est. Praeduro putamine, undiquaque tomento, aut duris fibris transversim & obliquè excurrentibus operto tegitur nucleus longiusculus & crassiusculus, magnitudine iligneae glandis, candidus, & candidâ cute tectus, gustu amaro dum crudus est, ideoque adversus lumbricos & alui profluvia utilis: tostus verò iligneas glandes sapit. INVENITVR etiam hujus genus sine ossiculo, palato admodum gratum. * Alferebat mihi anno nonagesimo nono supra millesimum & quingentesimum Franciscus Rodriguez, Bengalae regno oriundus, ex Bantam lavae emporio, Mangas arboris istic nascentu aliquet folia, cum fructs eiusdem arboru uuclec. Erant verò ea folia deusa, & quodammodo cutacea, instar annotinorum Laurocera si foliorum, novem decem, interdum plures uncias longa, binas cum semisse vel tres lata, in ambitu non serrata, oblongiusculoque mucrone pradita, craßiore uervo illa per medium, secundum longitudinem, secante, à quo utrinque sedecim rel septemdecim craßiusculae venae in latera excurrebant tenuioribus aliquot venulis vix apparentibus interseptae: ea manducata, acrimoniam habere deprehendebantur, quia forfitan resiccata. Mirer autem neque Garciam, qui hanc arborem in suo pradio habuisse scribit, neque Christophorum à Costa, qui plura eius genera facit, & plantas ipsas ad vivum expreßisse non uno loce gleriatur, foliorum formam declarasse. Nucleus porrò longiorim amygdalae suo crasso operimento repurgatae magnitudinem habebat, membranâ tectus cineracei coloris, substantia autem paenè instar nacis fansel five arecae constans, in qua nullam aemaritudinem, imo ne alium quidem manifestum saporem deprehendebam, nisi in resiccato (qualem accipiebam) evanuisset. Adscriptum erat, valdè commendari ab incolis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
