# Exoticorum libri decem 284

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284

CAPVT XLIV. EREGRINVS est hic fructus, & ex provincia S. Crucis in Brasilia primùm in Indiam Occidentalem, deinde etiam in Orientalem Indiam delatus; in quibus nunc uberrimè provenit. CITRII verò mali minoris magnitudine est, admodum flavus & odoratus cùm probè maturus est, adeò ut praetereuntes ex odore dignoscere queant aedes in quibus sit: succulentus & gratissimi saporis: procul intuentibus cinara videtur, sed pungentibus aculeis caret. Singulae stirpes Cardui edulis magnitudinem aequant, unicumque malum gestant in medio quasi caule, & circa eum multas alias proles, quarum non nullae etiam suo fructu praeditae sunt. Qui itaque fructus maturos colligunt, proles ilicò terrae mandare solent: è quibus singulae deinde stirpes proveniunt suo malo onustae, uti mater; quae intra annuon spatium colliguntur, Ejus ed l Ejus radix carduo eduli perquam similis est; sed & folia non sunt disparia, tametsi ad Ananas silvestris folia magis accedant. Vulgo Ananas vocant: Canarini verò Ananasa. CVM primùm in Indiam illatus est hic fructus, singuli decem ducatis, aut paulo amplius aestimati sunt: nunc verò propter abundantiam (tametsi neque sapore neque odore primis cedant) vix duobus regalibus Castellanis veneunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
