Latin
CAPVT XLV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 285-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLV. LTIVS assurgit qui Ananas silvestris nuncupatur: namque truncum habet hastae Ananas silvestra descriptio. magnitudine laevem admodum, rotundum, &Mali aureae crassitie, spinis horridum folia spinosis cuspidibus praedita, &per ambitum mollibus spinis septa. Singulae le I arbores secundùm radicem summa tellure magnam foliorum comam fundunt, majorum quàm quae in arbore sunt, quaeque procul intuentibus Aloës foliis similima videantur, tenuiorum tamen, pluribus spinis horridorum, &dilutè virentium: adnatis se propagat, aliaeque stirpes ex aliis enascuntur, praesertim in sepibus &hortorum ambitu, quos egregiè muniunt. Rami foliorum simul glomeratorum capita proferunt flaventium admodùm, &tenerorum, suavissimi odoris, quae nihil aliud sunt quàm flos ipse: ex horum singulis spica prodit Arundinis spicae non absimilis, sed crassior, compactior, &elegantior, odore Cedri. E ramis dependent fructus Ananas bravo, id est, Ananas silvestres dicti, quià cum domesticis nonnullam habeant similitudinem, Melonis magnitudine, coloris rubri elegantis &oculos oblectantis, toti in partes divisi, quemadmodum Cupressini strobili, seu nuces exsiccatae, sed tuberculis foris obsiti, ut procul spectantibus magni pinei strobili appareant. CAPITVM teneriora folia seu flores erudieduntur, carduosque sapiunt; sed exiguum Cuius faculalimentum praebent. tatis sit. FRVCTVS (quem pauci degustant) sapore utcumque suavi praeditus est, adstrictiani thid irla tamen austerae, &palato parum gratae, particeps. SVCGI plena est tota planta cum suis radicibus. Hujus sex vel octo uuciae ex saccharo summo manè sumptae praesentissimum certissimumque censentur esse remedium adversus jecoris &renum calores, renum ulcera, purulentas urinas, &penis excoriationem: nam magna ex parte post tertium diem sanantur. UTILEM etiam in diabete esse ferunt: at non sum expertus.