Latin
288.1 to 288.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 288.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LII. CRASSA magnaque est haec arbor, foliaque habet Iuglandis foliis magnitudine respondentia, sed non ejus formae, dilutiùs virentia, &multis venis elaborata, quae C illis magnam gratiam addunt: flores exiguos candidos, fructus luglandis nucis magnitudine dilutiùs virentes, &cortice quàm illa laeviore: odoris gravis &gustus acerbi dum adhuc virent, coloris verò flavi in maturis, gratioris odoris, &saporis gratâ aciditate commendabilis, medullam continentes cartilaginosam &duram, è duris nervis obliquè intertextis constantem. HANC arborem appellant Canarini Ambare, fructum Ambares, Persae Ambereth, Turci Harb, Lusitani Ambares, quemadmodum Canarini. PROPTER fructus gratam aciditatem eum Omphacii seu agrestae loco cibis admiscent: maturum ex sale &aceto edunt, excitat enim edendi appetitum. Indi adversus biliosos humores utilem esse perhibent. SALE &aceto conditus diu conservari potest. De Datura. CAPVT LIII. RIA sunt hujus plantae genera; quorum quo frequentiùs utuntur, primo loco describemus: ejus enim adeò vulgaris est usus, ut paucae sint meretrices, quae inter sua κειμήλια illud non recondant, ob eas quas postea subnectemus causas. PRIMVM Altheae magnitudine caulem habet, nec admodum illi dissimilem, in plures tamen ramos divisum: folia cùm magnitudine tum formâ Stramoniae foliis similima, verùm magis in circuitu serrata, uti fere Xanthii (Hispanis Lampazos) folia: flores albos, Smilacis laevis (quam Hispani Correguela mayor, hoc est, Convolvulum majorem appellant, floribus omnino respondentes, fructum Stramoniae, rotundum, nucem Iuglandem magnitudine aequantem, viridi colore praeditum, &spinis mollibus, minimeque pungentibus undique septum, plenum semine Lenticulae simili, ejusdemque coloris, cordis humani effigie, gustus amari: radicem albam, raphani odore, quaeque, si diu naribus admoveatur, sternutamenta ciet, cujus cortex nonnihil amaricat, minùs tamen eo qui caulem &ramos ambit. NASCITVR umbrosis locis, &secundùm aquas. NOMEN huic plantae in Malabar est Vnmata caya, in Canara Datiro, apud Arabes Marana, apud Persas &Turcos Datula, apud Lusitanos Datura &la Burladora, hoc est, faceta. LITERATI plerique, atque etiam maxima pars Medicorum istîc degentium, legitimam Nucem Methel Arabum esse censent, frigidamque excessu tertio, &siccam secundi fine constituunt.