# Exoticorum libri decem 288.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 288.5 to 288.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/288.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/288.5

MALA invaluit consuetudo apud impudicas mulieres, ut hujus seminis in pulverem triti dimidiam drachmam ex vino, aut alia quae magis arridet materia, praebeant: miser qui cum hausit, diu velut mente alienatus remanet, aut ridens, aut ejulans, aut dormiens, plerumque etiam alteri colloquens & respondens, ut interdum etiam sanâ mente praeditum esse credas, tametsi mentis non sit compos, neque eum agnoscat, cum quo sermones confert, & colloquii habiti planè sit immemor, postquam ad se rediit. Sunt verò nonnullae adeò exercitatae in hoc medicamento exhibendo, idque sic temperare norunt, ut ad certas, easque quot velint horas, quibus id propinant, mentem adimant. Multa sanè ejus rei exempla, quae vel ego ipse vidi, vel ab aliis audivi, huc adducere possem; sed cùm ad rem nihil faciant, praetermittenda esse duxi: illud solum addam, neminem, qui simile sumpsisset, necatum unquam comperisse, tametsi nonnullos conspexerim per aliquot dies perturbatos ferri, quod fortè acciderat ob immodicam quantitatem exhibitam: quae si fuerit nimia, interimit; nam hoc semen perniciosâ qualitate non caret, licet gentiles ad provocandas urinas cum pipere & foliis Betele id exhibere soleant, & perutile esse dicant. Ego verò nunquam observavi, nec experiri volui, cùm alia medicamenta ad eam rem utilia non desint. PORRò si ad eorum, qui hoc semen hauserunt, curam evocentur Hispani medici, medicamenta vomitum cientia exhibent, ut, quidquid in ventriculo haesit, reiiciant; acres deinde clysteres iniiciunt ad evacuandum, fortesque ligaturas adhibent ad divertendum, tum etiam cucurbitulas adponunt, & venam secant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
