# Exoticorum libri decem 289.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 289.1 to 289.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/289.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/289.1

Gentiles verò medici & Christiani indigenae cùm à cucurbitulis & venae sectione abhorreant, nihil aliud quàm vomitum provocant, fortesque ligaturas & fricationes adhibent; quae si non sufficiant, balnea ex aquâ calidâ praescribunt ad eliciendum sudorem: porrò à vomitu vinum propinant, cui piper & cinamomum admiscent; in cibis verò audaciores sunt Hispanis: namque evacuatâ materiâ gallinas edendas praebent, & vinum dulce aut passum exhibent. RADICIS Daturae drachma ex vino pota somnum profundum inducit, in quo varia insomnia, & mirae rerum facies obversantur. SEMINE verò per noctem in aceto macerato, deinde exactè trito, utiliter illinuntur herpetes miliares & erysipelata serpentia: nam brevi sanantur. RELIQUA duo genera facie & fructu superiori ferè respondent, sed flores colore variant: etenim secundi flores, licet formâ priori sint similes, colore tamen flavo sunt, & secundùm pediculum nonnihil rubent: tertii flores hyoscyami floribus magis vicini sunt. Ceterùm neutro ex postremis duobus utuntur, nisi ad necem inferendam. Nihilominus tamen Brachmenes medici ex secundi semine (quod floribus est flavis) catapotia faciunt, granorum piperis magnitudine, magnae sanè efficaciae ad sistenda alvi profluvia, quibus adjuncta sit febris ardens; atque etiam in dysenteriis: Fiunt verò hunc in modum catapotia. seminis secundi generis drachmam unam, piperis nigri & longi, sandali albi, atincar, radicum Bisa (adfertur ea ex Bengala & Patanne montibus) foliorum Bangue, singulorum dimidiam drachmam: omnia ista diligenter cum aquâ terunt in marmore, quo pictores suos colores terere solent; deinde catapotia efformant, è quibus exhibent quantum commodum videtur. MEA est cum aliis plerisque opinio, ut nucem Methellam Stramoniae fructum esse credam, qui per omnia similis est fructui Daturae: atque si nonnihil ab eo differt, id locorum varietati adscribendum censeo. * Quantum ex Daturae prima descriptione colligere licet, DATVRA I. fortè. eadem est cum Turcorum, qui Constantinopoli vivunt, Tatu la, cuius usus illis perquam familiaris est. Nec abludere ab eâ videtur illud Stramoniae genus, cuius semen O Eniponte ex Ser*“ Archiducis Ferdinandi aula Viennam Austriae primùm delatum & Nobilibus matronis anno M. D.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
