# Exoticorum libri decem 289.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 289.5 to 289.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/289.5

XXCIII. communicatum, sequente anno in multorum hortu natum est. Illius historiam atque iconem non incommodè huc inferri posse existimavi. Est autem vulgari Stramoniâ longè maius, quódque humanam altitudinem non modò aquet, sed etiam plerumque saperet: crassos habet caules, nonnunquam brachiales, laeves, dilutiùs virentes, multis alis praeditos, ad quas nascuntur ampla & viridia folia, maiora quàm in vulgari, maguque laciniata, uti ferè in nonnullis Atriplicis silvestris generibus, praesertim eo quod vulgo Pedem anserinum appellant, sed ampliora: flores in alis fingulares, vulgaris floribus formâ & colore quidem similes, sed minores, & ferè inodori: quibus excußis succedunt capita, non orbiculata, ut in vulgari, sed eblongiuscula, maurem nucem Iuglandem cum suo operimento aequantia; & quatuor sulcis secundum longitudinem quodammodo divisa, firmisque aculeis modò longis, modò brevibus munita, quae per maturitatem à summo in quatuor partes dehiscunt, & octonas cellulas ostendunt, semine initio rufescente, deinde nigro, planiusculo, rugoso plenas, quod facilè à vento excuritar, non sti autem pulpa inhaeret ut in vulgari, sed illo etiam minus est. Tota planta graviter spirat, & Spatulae faetidae, sive Xyridi i I7. vulgo credita, odorem aemulatur. Floret aestate; semen Autumno maturescit. Austriacae nobiles Matronae, Schon apflen appellant. Hanc Nobilißimus, idemque Clariß. vir Fabius Columna, Solanum manicum Dioscoridu censet, in doctißimo Libro cui titulum fecit Φυτοβάσανος, sive Plantarum examen, abi Dioip2 scoridis textus ab eo emaculatus. Bangue descriptio. Eius utilitas. Campositio. Ad quid prosit. Nemenslatura.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
