Latin
CAPVT XXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 29-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIV. ELOCEM nacti quae Salonichi, amplam urbem, olim Thessalonica nuncupatam, proficisceretur, &in Lemnum appellere debebat, necessariis omnibus rebus ad Oprofectionem paratis, eam conscendimus, atque vela fecimus. Secundo autem vento minus quatuor dierum navigatione Constantinopoli in Lemnum perveniri potest. Per Propontidem navigantes, Galipolim appulimus, ubi unicum diem haesimus. Sed quandoquidem in navigationis per Propontidem mentionem incidimus, asserimus illud mare esse omnium commodissimum: cujus haec est ratio; quòd totius Euxini maris atque Propontidis aqua nec incrementum sumat nec decrescat secundum Lunae motum, uti in Oceano, &magna mediterranei maris parte: tum etiam quòd naves habeant huic mari (quod nec fluit nec refluit) accommodas. In Propontide, Hellesponto, Bosporis, atque etiam in Cycladibus insulis, &magna Aegaei maris parte, aestus perpetuò profluit: adeò ut navis pleno illo mari malacia correpta, singulis diebus plus quàm decem passuum millia de suo cursu decedere deprehendatur, propter aquas ab Euxino in Propontidem, &inde per Hellespontum &Cyclades in Mediterraneum mare rapidè profluentes. Cujus rei plurimos antiquitus admirationem cepisse comperio: quam nec etiam Plinius subticere voluit, qui 13. cap. 4. libri sic scribit: Non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur à Ponto, qui maria omnia inferiora illo capite nasci, non Gaditano freto, existimavere, haud improbabili argumento, quoniam aestus semper è Ponto profluens, nunquam reciprocetur. Quod ad me attinet, in ea sum opinione, locum illum omnium marium esse originem, quoniam inde magna aquarum quantitas profluit, quae nunquam refluunt: sed eas necesse est transitum &egressum habere per Gaditanum fretum, alioqui terram inundarent, &omnes vicinas circum regiones PET