Latin
29.5 to 29.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 29.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
que per omnia Rasin sequitur, his tamen additis: aquam in quâ ferrum restinctum sit, in ternas partes, &ventriculum suâ proprietate &qualitate manifestâ roborare, quia illa aqua superfluos ventriculi humores absumendi vim obtinet, qui appetitum deiiciunt ventriculi orificium relaxando, &naturalem calorem extinguunt: ferrum quoque, ob frigidum &siccum suum temperamentum, orificii ventriculi corrugationem juvat, quâ generatur appetitus: roborat item jecur &reliquas interiores partes: naturalem calorem juvat, &villos eâ ratione condensat &firmat, ut ad obstructiones dissolvendas vires adquirat: eam ob causam lienem absumit, &generativam facultatem fortiorem reddit, humiditatem, quae impedit, absumendo, &naturalem calorem, ad id valdè necessarium, adgregando: si verò hoc suâ qualitate non praestat, per accidens id agit. Haec omnia sunt Avicennae in secunda parte Primi. Idem secundo Canone ferrum valdè commendat ad erysipelas, apostemata &podagram, atque cum aceto tritum, auribusque impositum, saniei antiquae ex auribus fluenti medetur: utile etiam ad palpebrarum asperitates &oculorum ungulas: addit, vinum in quo id extinctum, splenis apostemati, stomachi mollificationi &debilitati conferre, superfluam uteri humiditatem abscindere, haemorrhoides exsiccare, inveterata alvi profluvia &dysenterias sistere, ani mollificationi, involuntario urinae fluxui, immodicisque menstruorum purgationibus, tum ad venerem proritandam conferrè. Hactenus Av. cenna. Ali abbas Theoricae quinto: aqua in quâ ferrum restinAli abbas ctum, alvum sistit, membra roborat, si eâ laventur, &lienis doloribus atque apostematiALucasis. bus conducit. Albucasis, Ferri praeparati usum conferre ait illis, quibus facies est decolor &pallida, atque corpora pinguefacere; quod accidere puto, quia recuperatâ sanitate vir Alzaravius. pinguescit. Idem ferè referunt Alzaravius &Isac. Isaat B. Tractarúntne hanc materiam Neoterici medici? vix arbitror, quandoquidem veteNeoterici. res adeò multa scripserunt. D. M. Imò plerique &illi valdè cruditi. B. Nobis igitur gratum erit, si dominas Doctor, quid singuli dixerint, referat, ne quid de hac materiâ praetermittatur. D. M.