# Exoticorum libri decem 29

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29

CAPVT VIII. QVIVS arboris esset hic Fructus, quóve nomine diceretur, me latet. Erat autem orbicularis paenè formae, binas uncias longus, tantundem ferè crassus, duro, laevi, spa Odicei coloris cortice praeditus: an nucleum aut semina continuerit, ignoro; sin autem habuerit, exemta fuisse oportet: quia binos accipiebam à Iacobo Gareto, extimâ parte funiculo trajectos & quodammodo connexos, foraminibus per quae funiculus, qui eos connectebat, trajectus erat, nigrâ cerâ obturatis, & infimâ similiter parte, quâ videlicet pulvis quidam exalbidus ad cineraceum tendens (quo pleni erant) injectus fuerat: salsus ejus sapor & linguam vellicans, quo verisimile est incolas usos ad sua edulia condienda, propterea secum circumtulisse. Garetus significabat, è mari Australi, quod pacificum appellant, Hispani vulgo Mar del sur, allatos esse. Et ille ipse aliquot annis antè, quum adhuc Viennae viverem, similem miserat, sed singularem, & longè majorem, eumque inanem, summâ parte apertum & funiculo trajectum. Eos verò qui simul colligati, in tabella exprimi curabam, quae hoc loco insereretur. MIHI porrò persuadeo, has lagenulas iis cucurbitulis esse persimiles, quarum Americus Vesputius Navigatione secunda meminit, agens de moribus ejus gentis ad quam appulerat. Ait enim singulos viros excollo pendentes pusillas siccatásque binas cucurbitas gestasse, unam plenam herbâ quam mandebant, alteram farinâ quadam candicante gypso comminuto simili; & bacillo quodam in ore madefacto, atque in cucurbitam farinâ pleuam manducabant aspergebant, subinde nam immisso, farinam exemisse, quâ herbam id repetentes; illudque facere existimasse, ut sitim sedarent, quia aquâ recenti quam bibere possent, penitus erant destituti. Peregrini fructus orbiculares. CAP. IX. NNO nonagesimo septimo supra millesimum & quingentesimum profecto Amstelredamum, ut intelligerem an Batavorum naves è lava reduces, exoticos & nostro orbi peregrinos fructus aliquos retulissent, ostendebatur mihi ab honesto viro Stephano loannis Scharm pharmacopoeo Amstelredamensi, orbicularis & sphaericae prorsus formae quidam fructus, quem eâ navigatione allatum asserebat: illum tamen ostensum Indis qui ex lava adducti erant, negarunt apud se natum, sed è Madagascar insula delatum. Dimensi autem sive per longitudinem lineâ ductâ, sive per transversum, ambitus erat paenè unciarum novem, nonnihil tamen striatus erat circa eam partem quà pediculus adhaeserat, coloris fusci, levis & intùs cavus, aliquid tamen continens, ut ex strepitu, quem agitatus edebat, conjecturam facere licebat. Ex illo postridie pertuso, educta sunt multa grana plana, nucis vomicae formam perbellè referentia, nisi minora fuissent, & oras minùs crassas habuissent, saporemque minimè ut illa arnarum; ossea tamen eorum durities. Eum fructum cum binis seminibus exemtis in apposita tabella exprimendum curabam, addito alio orbiculari fructu, cujus subsequitur descriptio. PRORSVS byGoogle Orbicularis fructus peregrin. 11. Orbicularis fructus pere. Orbicularis peregrinus fructus nervi distinctus 1. Orbic. peregr. fractus nervis distinct. 11. Orbic. peregr. fructus nervis distinct. 111.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
