Latin
CAPVT LV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 291
Unproofread scanNot analysed yet
QUODAM die mihi accidit plantas conquirenti non procul à flumine Mangate, ut Gentilem quendam humi sedentem &verba quaedam obmurmurantem, tanquam oraret, fortè conspicerem; quem cùm compellassem, nihil respondit, sed meo interpreti, quem comitem duxeram, manu dumtaxat innuit: is hominem intelligens, celeriter sese inde proripuit, meque secedere jussit, inquiens Gentilem illum incantatorem esse cujusdam illius regionis Capitanei quem Caymal appellant, &istìc sortes jacere supra Herbam vivam: id fieri solere repurgato priùs circa ipsam plantam solo ad hominis longitudinem, recitarique quaedam concepta verba, &exspectari primam avem aut rem animatam quae istam plantam praetergrederetur dum verba obmurmuraret, cujus sanguine (si comprehendi posset) perluenda esset; sin minùs, alterius ejusdem speciei, idque cum multis céremoniis, quas praetermitto, cùm indignae sint ut scriptis mandentur. Conspexi deinde istam plantam siccam inter supellectilem mulieris prostitutae pudicitiae. *Ea esse videtur quam Garcias libro Aromatum describit folius Polypodii, nullo nomine addito. Nec ei fortè absimilis Aeschynomene Apollodori, qua appropinquante manu folia contrahat, ut refert Plin. lib. 14. cap. 17. De herba Mimosa. CAP. LVI. LIA planta invenitur in quibusdam hortis quinque palmorum longitudinis, vici-Herbae mimonis arbustis aut parietibus incumbens, tenui caule, eleganti viriditate praedito, nec sae historia. admodum rotundo, per intervalla exiguis &pungentibus spinis obsito, foliis superioribus haud absimilibus, filicis feminae foliis minoribus. GAVDET humidis &petrosis: &Herba mimosa nuncupatur, quoniam manu admotâ Natales. senescit &marcescit, manu uerò remotâ pristinam viriditatem recipit, sed non adeò celeriter uti prior. NATVRAM habet plurimùm ab Arbore tristi differentem: nam singulis noctibus So-Nature. le occidente senescit &siccatur quodammo