# Exoticorum libri decem 296

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/296

candido Lectori. ON uno & eodem tempore in lucem proferebat Doctor Nicolaus Monardus Hispalensis Medicus hanc simplicium Medicamentorum è novo Orbe delatorum Historiam, sed per intervalla, prout videlicet ab iis qui ex America revertebantur medicamentorum facultates intelligebat. Nam initio Primam dumtaxat partem evulgabat: deinde quùm plurium notitiam adquisivisset, Alteram addebat, cum qua priorem, cuius exempla iam desierant, typis denuò exprimendam curabat. Istas duas partes anno Christi millesimo quingentesimo septuagesimo tertio nanciscebar, & ex Hispanico idiomate, quo descriptae erant, in Latinum sermonem convertebam: quia autem in Secunda parte multa medicamenta repetebat, de quibus in Prima iam egerat, quod plures facultates iam descriptis obtinere intellexisset: idcirco duas illas Partes in unum Librum contrahebam, & aliquot capita scholiis illustraham. Eum Librum è Belgio discedens ad Cesarem Maximilianum huius nominis II. evocatus, viro mihi amicißimo Christophoro Plantino relinquebam, quem insequente anno typis exprimebat. Illo ipso anno Monardus Tertiam partem simplicium Historiae publicabat maiusculâ formâ, atque binas priores partes denuò adiungebat. Postremam illam editionem in Anglia, ubi quorumdam negotiorum causâ anno octogesimo primo Christi supra millesimum & quingentesimum hareham, nactus, Tertiam partem Latinam etiam facieham, & cum superioribus intra decennium bis evulgabam. Nunc porrò quum denuò cudendae essent, & animadverterem pleraque medicamenta etiam in Tertia illa parte contineri, quae vel eadem essent, vel magnam saltem affinitatem haberent, cum iis de quibus binae priores partes agunt: consultum fore putavi, si seriem à Monardo observatam immutarem, & ipsa medicamenta capitibus distincta paullò concinniore ordine quàm antè fuerant (meâ quidem opinione) distribuerem, unumque Librum ex tribus illis partibus conficerem, & locupletiora scholia ad pleraque capita adiicerem: nihil tamen praetermittens eorum quae à Monardo sunt exhibita, praeter ineptas quasdam icones, quarum loco plerasque veras & legitimas reposui. Tu Candide Lector boni consule hanc nostram operam, & eâ fruere.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
