Latin
3.5 to 3.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 3.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mangle arbor est, inter eas quae in Occidentali India vulgariter nascuntur, selectissima, Mangle. cùm ad aedificiorum fabricas, tum ad reliqua fabrilia. Crescit uliginosis locis, littore maris, salsuginosisque fluminum &torrentium in mare delabentium ripis: folia habet majoribus pyri folijs similia, crassiora tamen, &paullo longiora: siliquas binos palmos longas, aut majores, easque crassas, Cassiae solutivae fructui pares, fusci coloris, pulpam instar coaguli, sive ossium medullae similem continentes, quâ Indi aliorum eduliorum penuriâ vescuntur: etenim licet amara sit, salubrem tamen cibum esse ferunt. Ego nihilominus ab ejus esu in morbum incidi, tametsi adeò delicatulus non sim, nec ab ijs cibis abstinere in penuria soleam, quibus alios vesci video: quinimo nulla etiam vrgente necessitate, degustare non piget, ut commodius describere queam: eaque de causa hunc fructum degustabam: sed brutorum animantium, &silvestrium hominum potius cibus dicendus videtur. Admiranda autem ejus arboris est natura; plurimae enim simul crescunt, multive ejus rami deorsum vergere, &in radices converti videntur: nam praeter multos, quos erectos, folijsque onustos, atque ab invicem sejunctos, reliquarum arborum instar, habet, frequentibus etiam alijs crassioribus &tenuioribus ἀφύλλοις sese ad aquam demittentibus, &sub terra aut arena radices figentibus, praedita est; qui, ubi apprenenderint, alios ramos sursum vergentes proferunt: etenim non minus firmiter haerent, quàm primarius arboris truncus, sic ut ex multis caudicibus simul connexis conflata videatur arbor; egregio sanè spectaculo, &singulari hujus arboris naturâ. NEC etiam absimilis ea videtur Arbor, cujus, ex relatione Odoardi Lopez Lusitani, Philippus Pigafetta cap. IV. lib. 1. Descriptionis regni Congo, meminit his verbis, ex Italico sermone conversis. In Loanda insula, ad ostia fluminis Coanza, Regni Congo partem perluentis sita, nascitur arbor, Enzanda ab incolis nuncupata, celsa &semper virens, singulari naturâ praedita: nam ex eius ramis in sublime elatis, deorsum demittuntur veluti funiculi sive fidiculae, quae terram subcuntes, agunt radices, è quibus deinde aliae plantae exurgunt, &hac ratione multiplicantur.