# Exoticorum libri decem 3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, FRANCISCO CARDINALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3

FRANCISCO CARDINALI A TVRNONE, singulari atque liberali omnium virtutis studiosorum Maecenati, PETRVS BELLONIVS, EIVS HVMILIS DOMESTICVS CLIENS, Salutem & prosperam valetudinem. Vg . ON immeritò, IlIv. ac Reverend* Domine, apud doctos viros, atque exteros nostrae Reipublicae faventes, magnâ es in admiratione, cùm & Galli magnoperè aestiment tuum singulare iudicium, & laudibus efferant tuam prudentiam & virtutem: nam prae reliquis illustribus Praesulibus, unus singulari amore prosequutus es & honore affecisti politiores literas, atque literatos evexisti, & speciali quodam favore excitasti, ac eorum studia promovisti, dum bonae spei pueros atque adolescentes deligis, quos ali atque in omnibus artibus erudiri curas, cùm in publicis Academiis, tum in tuis Turnonensibus Collegiis, aliisque quae exstrui jussisti, & experientiâ doctrinaque claris viris egregiè instruxisti. Scientiae & disciplinae nunc nostris hominibus familiares & vulgares, meritò te Patronum appellant; quoniam dum gravissimum nostrae Reipub. onus sustines, volupe tibi fuit illas producere, & fecunda ingenia excitare atque promovere pro illorum meritis, hisque uti in iis rebus ad quas vel proclivia vel apta reperta sunt ut publicae utilitati servirent. Hinc factum est, ut hominum ingenia, antea quodammodo somnolenta atque inveteratae ignorantiae somno torpentia, excitari, & è tenebris quibus tam diu sepulta fuerant, emergere coeperint, atque in ipsa pullulatione eduxerint in publicum omnia bonarum disciplinarum genera, quae in ipso eo felici & optato exortu (haud secus ac novellae plantae, quae fugatâ jam asperâ hiemis intemperie, Solis calore foventur, atque veris tempore recreantur) incomparabilem Maecenatem, & adeò idoneum restauratorem nactae, illico germinarunt, & suos turiones produxerunt: deinde ipsarum virgultis colore addito, caudicibusque novo virore intectis, ad gratum aestatis tempus pervenientes, singulae elegantissimis flosculis sese exornârunt, atque tandem jucundissimos atque incomparabiles fructus produxerunt, quos singulae certatim, tanquam census primitias, suo summo Ornatori, & gratissimo Soli, cujus benigno aspectu recreatae fuerant, obtulerunt. Is autem erat Magnanimus, sapientissimus, & prudentissimus Rex FRANCISCVS hujus nominis primus, cui tanquam liberali Maecenati hominum virtutis studiosorum, nemo fuit qui non omni ratione conaretur aliquod honestum munusculum offerre, praesertim verò fructus ex amoenissimo horto arboribus Minervae selectissimo calamorum genere consitis frequenti decerptos, quos singulari affectu prosequebatur. Fuit etenim adeo benignae & liberalis naturae, ut nemò unquam sive peregrinus, sive in ipsius regno natus, quidquam quantum vis etiam exile illi obtulerit, quod non humaniter exceperit, & quin donantem regio munere, & laudata mercede honorarit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
