Latin
CAPVT VIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 30
Unproofread scanNot analysed yet
Peregrin. fructus reticulato coris. PRORSVS orbicularis erat etiam hic fructus, quem idem Stephanus mihi donabat, sed minor, ut cujus ambitus quatuor duntaxat unciarum esset: pulvinato aliquo integumento inclusus fuisse videbatur, conjecturâ factâ è fibrarum quibus putamen (quo inclusum fuerat) praeditum fuerat, vestigiis ipsi impressis: cineracei coloris erat externa ejus pars, interna cava &nucleum continens, quia agitatus strepitum edebat. Si habuisset ca foraminum vestigia, quae sunt in magna illa Indica nuce, parvum Coccum (id Indicae nucis vulgare nomen) quispiam existimare potuisset. HVIC non valde dissimilem, sed longiorem &crassiorem, ovi anserini formâ &magnitudine accipiebam paullo post ab honesto viro Petro Gareto, in quo adservabatur Balsami illius Americani liquor odoratus &ad multos morbos salutaris. Peregrinus fructus nervis distinctus. CAP. X. TON inelegans erat is fructus quem Cl. V. Bernardus Paludanus mutuo dabat, ut describere possem, cujus tamen nomen &ipse ignorabat, &illi à quibus acceperat. Erat verò orbicularis formae, sex uncias in ambitu crassus, tres longus, ductâ à petiolo cui inhaerebat, ad extremum fructum lineâ, hoc est, in toto illo ambitu sex unciarum longitudinem explens, novem nervis à summo ad pediculum semunciam paenè longum ductis, distinctus, fusci vel spadicei quodammodo coloris, levis, praegnans tamen, &nucleum vel pulpam resiccatam cum seminibus continens, quia agitatus strepitum edebat. Eum in apposita tabella exprimendum curabam. QUIA porrò duo alii peregrini fructus orbiculares nervis similiter distincti mihi eodem tempore conspecti fuerunt; licet exprimendos non cuiaverim, hoc tamen capite adiiciendos existimavi. PRIMVM meo aere cum plerisque aliis exoticis redimebam; eratque orbicularis formae, novem similiter nervis à summo ad petiolum distinctus, ut jam descriptus, minoribus tamen neque adeo eminentibus, longè etiam minor: nam trium dumtaxat unciarum quaquaversum erat ejus ambitus, nec strepitum ullum edebat agitatus, quia maturitatem forsitan nondum adeptus, &levis ut alter: hunc aperiebam, &in eo multam pulpam cortici adhaerentem inveniebam, cum ossiculo valde inaequali, &totidem angulis, quot fructus nervos habebat, ad summum corticem pertingentibus distinctum, cui sane simile ossiculum nullum videre memini: qualem verò nucleum contineret, ignoro, quia confringere nolui. ALTER etiam erat prorsus orbicularis formae, sed senis dumtaxat nervis distinctus ab infimâ sede ad extremum usque per longitudinem rectâ lineâ excurrentibus, sescunciam longus &crassus, fusci coloris, aliqua tamen ex parte cineracei, nucleum vel pulpam à cortice sejunctam &liberam continens: levis tamen erat; &aquâ mersus, innatabat. Hunc ex Guinea acceptum Paludanus etiam concedebat ut describerem; quo nomine appellaretur ignarus. Fructus reticulato corio constans.