Latin
CAPVT XXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 30.10
Unproofread scanNot analysed yet
E quinque &septuaginta pagis quos in Insula contineri diximus, binos duntaxat aut ternos deprehendimus, in quibus Graecè non loquerentur, aut non essent Christiani. Verum quidem est eos qui propugnacula inhabitant, Turcas esse, sed pagorum incolae Graeci sunt. Senex quidam insulae inquilinus nobis referebat, eam nunquam adeò cultam aut opulentam, frequentioresque incolas habuisse quàm nunc. Quae sanè res diuturnae paci &quieti, qua illis sine aliqua molestia frui licuit, adscribenda est. Insula equis coloris gilui abundat; gradarii sunt omnes natura, nulli succussatores; adeò humiles, ut vix inveniatur cujus precium decem ducatis aestimari possit: attamen compacto sunt corpore.