# Exoticorum libri decem 30.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DIALOGI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/30.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/30.9

Solem cursum suum distinuisse cuperemus, ut longior dies fieret, ad ea percipiendum; praesertim si, his quae dicta sunt, similia essent: nunquam enim cogitassem de re adeò neglectâ in medicinâ, ut ferrum est, tam multa dici potuisse, aut cognosci: nam si quae dicta sunt memoriâ repetamus, nullus est in homine morbus à plantâ pedis usque ad summum capitis verticem, in quo ferrum utile non sit: & prae ceteris mihi probatur, auctorum adeò eruditorum in rebus tanti momenti conciliatio. D. M.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
