# Exoticorum libri decem 300-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, RICINVS AMERICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/300-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/300-2

Bitumen Colplanta crescit, quoniam terra bituminosa est, ex qua Indi liquorem eliciunt ad plurilaicum. mos morbos curandos utilem. Eum verò hac ratione eliciunt: TERRAM in cespites scindunt, quos loco Soli exposito, supra perticas aut crassiores Bituminis eliciendi ratio. arundines disponunt, & vasa ad excipiendum liquorem apta subiiciunt: nam Solis ardoribus liquescit hoc bitumen, aut succus terrâ inclusus, remanentibus cespitibus siccis & sine pingui aliquo humore, ad focum struendum aptis, quia eo loco & ligna & alia struendo igni idonea desunt: is tamen ignis noxius est, ob densam fumi nigredinem, & tetrum quem excitat odorem: nihilominus alterius materiae penuriâ, jam dictis cespitibus utuntur. Facultates. LIQVOR exceptus multis morbis prodest, praesertim ex frigore prognatis: nam dolores mitigat, & frigidos tumores discutit: curantur eo vulnera, & reliquae aegritudines, quibus Carana & Tacahamaca utiles sunt. Rusi coloris ad nigredinem tendentis est, & gravis ejus odor. PETRVS de Cieca parte primâ Chronici Peruanni cap. 4. lib. 52. meminit Bituminis nigri curca Promontorium D. Helenae nascentis, quo vel naves tamquam pice induci possent. Meminit etiam Augustium Carate cap. 5. lib. 1. Peruan. nae Historiae. Bitumen PanCETERVM liquidum huiusmodi bitumen anno à Christo nato M. D. LXXIX. in ea Pannonia parte qua inter nonicum. Muram & Dravum est, paucis supra eorum confluentes milliaribus observabam, quum Illustris Heros Balthasar de Batthyan, haereditarius Dapiferorum Regni Vngaria praefectus, in ditionem quam istic & ultra Dravum poßidet, deduceret: nigrum verò id erat, odoris gravis, & nares è longinquo ferientis, dulci tamen sapore praeditum, palustri loco, in quadam lacunâ Pökel, hoc est, infernus appellatâ, scaturiens, ad pagum Pokelnieza, quo rustici dumtaxat ad inungendos curruum axes, calceosque & ocreas emolliendas utebantur. Atqui non dubium est, quin ad plurimos morbos utile esse posset, si co uti nossent; praesertim autem ad frigidos tumores discutiendos, & ca vitia quibus suum bitumen prodesse noster Auctor scribit. Ambarum.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
