Latin
CAPVT VII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 300-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. TVNC mittit nobis Florida novi orbis provincia Ambar quod vocant Griscum; idque Ambar Griseum. in littus ejectum invenitur à Canaveral ad promontorium usque D. Helenae. VARIA est circa ejus originem opinio: sed verissimum est, Bituminis genus Ambar bitumen est. esse ex fontibus in alto mari manans, quod aëri expositum, illicò densatur, ut solent pleraque, quae sub marinis aquis tenella &mollia sunt, at aquâ exempta, durantur, ut Corallium, Succinum. SOLVS Simeon Sethi &Aëtius inter Graecos ejus meminerunt: è quibus prior, Bituminis modo è fontibus suis manare asserit; pessimumque id esse quod à piscibus devoretur. INDE convellitur eorum opinio, qui Balenarum sperma esse asserunt, ex eo decepti, Ambar non quòd interdum in Balenarum ventriculis inveniatur, quae illud aquis innatans nonnunest sperma Baleua. quam devorant, alimentum esse existimantes. VERVM est, meo tempore Balenam circa Canarias, quas fortunatas insulas putant, captam, in qua inventae sunt plus quàm quatuor Ambari arrovae [ponderis apud Hispanos genus quod 25. libras pendet] sive centenae librae: postea tamen infinitas Balenas cum suis catulis interfecerunt, sed nihil Ambari in eis inventum est.