Latin
301.5 to 301.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 301.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
EIVS solius, aut cum moscho &ligno aloes permixti, olfactu cerebrum roboratur, memoria augetur, spiritus vigor &cordis vires reficiuntur: ideoque in pestis contagiis illius odor adprimè utilis est; nec minùs his qui frigidis defluxionibus vexantur, convenit, si capitis tegmina, atque etiam cubiculum ubi dormiunt, per hiemem eo suffiantur. MAXIME prodest senibus, quòd illorum spiritus vegetet, cor &cerebrum roboret, &crassos lentosque humores, quibus plurimùm abundant, extenuet, sive cibis indatur, sive vestes suffiantur, sive cerebro cordisque regioni applicetur, sive vino, quo sibi faciem &manus abluunt, permisceatur. SCOBI magnetis, galbanoque miscetur; &emplastri modo mulierum umbilico impositum, uterum suo loco retinet, &reliquos ejus morbos profligat: ejus autem assiduus odoratus prodest uteri procidentiis; suffocationibus verò, in Liquidambar dissolutum, &xylo exceptum, uterique ori inditum. STERILITATI à frigidis humoribus ortae, hac compositione mederi soleo, quae re- Carapotia pro cipit Ambari partes duas, rasurae eboris tenuissimè tritae unam, pulveris ligni aloes partem sterilitus. dimidiam, cum algaliae momento: fiunt catapotia, quorum tria pendentia drachmam unam singulis triduis dabuntur, &emplastrum umbilico, pessum uteri colo imponetur, purgatis tamen priùs uti decet. Ex eo, alypta moschata, &styrace fit emplastrum scuti forma, quod stomacho adpo Emplastrum ex ambaro. situm, ipsum doloribus liberat &excalfacit. Ex eadem massa factae pilulae, &manè sumptae, flatus discutiunt, concoctionem juvant, &appetentiam excitant: idem praestat ex vi Catapotia alia no odorifero manè sumpta haec massa. TRITVM ambar &cerâ flavâ exceptum, cordis regioni utilissimè imponitur, ad se dandos dolores à flatibus aut alia quavis causa (modò calida non sit) provenientes. EADEM ratione quâ senibus, melancholiâ laborantibus etiam convenit, ¶lyticis, si eo aut ejus mixturâ suffiantur, aut cerebrum totaque spina eo inungantur: etenim Ambar prae caeteris medicamentis nervos &cerebrum roborat. Quinetiam epilepticis fumus illius, naribus exceptus, convenit, siquidem illos excitat, &,si assiduè id odorentur, non tam facilè, neque tam vehementer eo morbo corripiuntur. ILLVD admiratione dignum, quod Simeon Sethi scribit: Si quis Ambar odoretur anAmbar inetequam vinum bibat, eum veluti ebrium ferri; si verò iniiciatur vino, maximè inebriare. briat. *Quid sit Ambarum, consule scholia quae postremâ hac editione adiecimus ad caput De Ambaro Histor. Aromatum Garciae ab Orta. Liquid-amkar. Ocecol. Liquid am bar saculta. Oleum de Liquid ambar.