# Exoticorum libri decem 304

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304

Et certum est illius guttulam potiorem esse, alterius quod decoctione extrahitur arrova, hoc est, XXV. libris, tametsi miraculosos ejus viderimus effectus. HVIVS fructus (qui penes me est) exiguus pro arboris magnitudine: etenim ciceris aut pisi grano major non est, amari gustus aliquantulum, inclusus in extrema siliqua angusta, digitum longa, alba, & simplicis regalis Hispanici tenuitate. Eo fructu sese suffiunt Indi, ad capitis dolores & defluxiones. VALDE falleris Monarde; nam Arabia felix, quae sola Balsami plantas sponte nascenies ab omni aevo profulit, etiam hodie prosert, & legitimum Balsamum praebet. Aluit quidem Aegyptus loco quodam Cayro viino, quem Matharea appellant, & nunc etiam paucos Balsami frutices alit; sed ex Arabia semper peinos; quemaamodimi vlim ludea habuit. Seriphus autem Arabiae felicis Princeps, cui etiam Mecha paret, singulis annu, praeter alia munera, tres quat uorve Opobalsami libras Turcarum Imperatori mitiit; Cayri autem. Ptafecto, libran; peregrinorum verò qui Cayro Mecham religionis causà proficiscuntur Duci, sive Hamirag, selibram donat; atque etiam nonnthil aliis peregrinosium Ducibus. Ceterum qui plura de legitimo opobalsamo eiusque plantâ, sive frutice, scire volet, C. V. Prosperi Alpini cap. x. lib. IV. de plantis Aegypti, & eiusdem Dialogum de Balsamo, consulat. Ego sanè paululum legitimi Opobalsami habeo ex munere Nobilißimi Baronis Davidis ab Vngnad, Caesarei apud Turcarum Imperatorem Selimum Solimanni F. & Amurathem ipsius N. Legati, quo Constantinopoli discedens, post quinquennalem istic moram, ab ipsomet Amurathe donatus fuerat; deinde pauxillum etiam habui à Generosißimo Barone Edwardo Zouche, Anglo, Constantinopoli reduce: mittebat etiam ante paucos annos vir doctißimus loannes Pona, quod omne amicis imperin. Balsamum de Tolii. S, uig E, ad.r. BaFig 3 Fi

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
