Latin
305.1 to 305.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 305.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm autem emundandum est vulnus ab omni spurcitie, &vino cluendum; deinde ejus labra probè unienda, Balsamumque subtepidum illinendum, &lineus pannus duplicatus eodem Balsamo intinctus superimponendus, atque ita colligandus, ut labra hiare nequeant: postmodum victus ratio sit tenuis, seceturque vena si necesse sit: quarto demum die solvatur ligatura (nisi symptoma aliquod antè solvere cogat) &vulnus consolidatum invenietur. Quòd si singulis diebus vulnus curare necesse sit, lineum pannum Balsami liquori intinctum subinde adponendo glutinabitur: etenim ejus facultas est, prohibere ne materia in vulnere generetur. Praesertim verò utile est in vulncribus in quibus confracta sint ossa, exemtis priùs his quae separata sint fragmentis, &reliquis intactis; nam Balsami facultas ea expellet, vulnusque sensim consolidabit. Mirae etiam virtutis est in articulorum vulneribus, &nervorum sectionibus, omnibusque puncturis, nam cas curat, atque à contractione liberat, ne partes inutiles fiant, &motu priventur. Altè penetrantia &cuniculosa vulnera curantur hujus Balsami albo vino mixti per syringam injectione, &post ternas deinde horas ejus eductione: idem fit in vulneribus punctim inflictis, semel in die mediocriter calidum iniiciendo. Vtile praeterea est in contusionibus, reliquisque chirurgi operam requirentibus, modò nulla insignis inflammatio adsit: eâ verò convenientibus medicamentis sublatâ, balsami est usus. IN morbis in quibus chirurgi opera non est necessaria, plurimum prosunt haustae ejus aliquot ex albo vino guttae, veluti in asthmate: capitis dolorem è frigida causâ prognatum lenit lineus pannus ejus liquore tinctus capiti circumligatus: temporibus adpositum, omnem defluxionem, in oculos praesertim, cohibet, eorumque dolores levat; praecalidum cerebro impositum, dolorem tollit, roborat, ¶lysi remedio est. Vsi sunt eo nonnulli phthisici, manè aliquot guttas è manu lambendo, magnumque senserunt commodum, quoniam pectus egregiè expurgat. Aliquot ejus guttae ex aqua vitae calida initio rigoris in quartanis, aut tertianis diuturnis &importunis sumtae, utiles sunt, sed etiam ante frigus eodem balsamo ferventi oleo rutaceo permixto cervices inungendae. Si quis ab orificio ventriculi ad umbilicum usque inungatur, ventriculus roboratur, &dolore liberatur, languens cibi appetentia excitatur, concoctio juvatur, flatus discutiuntur: at longè majore efficaciâ istud molitur, si aequales balsami &olei nardini compositi vel simplicis partes misceantur, faciliùs etiam illinitur. Longâ experientiâ apud Indos probatum est, eos qui Hydropicorum in morem tument, si hoc balsamo aequis partibus cum unguento aperitivo mixto ventrem illinant, lienis regionem praesertim, magnum levamen sentire: quoslibet tumores &oedemata cujuscunque partis corporis resolvit: omnes dolores à frigidâ causâ promanantes, etiam diuturnos, tollit emplastri modo applicatum, &continue delatum donec sponte decidat.