# Exoticorum libri decem 305.6-10

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 305.6 to 305.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/305.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/305.6

Eosdem effectus praebet calidè adpositum, lineoque panno, qui aquâ vitae selectissimâ calefactâ madeat, superimposito, ubi sunt flatus, sive in ventre, sive in aliâ corporis parte. magnae est etiam efficaciae in nephritico dolore, si fervens cum aliis oleis ad eum morbum utilibus mixtum illinatur: contractorum nervorum dolorem lenit, & si per summos aestus illo illinantur & fricentur, eos relaxat: parotides seu scrophulas caecas & apertas curat. ALIAS praeterea multas facultates obtinet hic mirabilis liquor, quae me latent: sed quas intelligere potui, universo orbi notas facio, ut adeò praeclaro medicamento & tam insignibus viribus praedito (quibusque longè plures & majores tempus deteget) quiliber uti queat. *DONATVS sum (nisi me opinio fallat) pauxillo simili Balsamo à nostro Morgano, sub meum è Londino discessum anno M. D. LXXXI. Sed & eius liquoris quem ad me misit octavo insequente anno, Balsami ex S. Dominico nomine, plurimae notae cum hoc Balsamo conveniunt; mediae enim inter liquidam & densam erat consistentia, valdè glutinosus, dulcis & grati saporis, fragrantisque odoris, color tamen magis flavus quàm rutilus: nisi quis ad Resinam abiegnam vel Carthaginensem (de quibus in priore libro noster Auctor) referrè malit. Addidit & alium liquorem tenuem, fulvum, odoratum, cui nomen Balsami simpliciter adscripium. Vterque sanè liquor longè odoratior Resina abiegna, & ad Balsami è Nova Hispania delati fragrantiam accedens. HARVM apum meminerunt Franciscus Lopez de Gomara Historiae generalis cap. 80. Petrus de Cieca Peruani chronici prima parte cap. 25. Ioannes de Lery Americanae historia 11. cap. Quoniam porrò Cieca & Lerius apum formam describunt, eorum verba adiicere hic libuit, quae ex Hispanico & Gallico sermone sis Latinè exprimtbam. IN Ceyba vastae arboris & aliarum interdum cauis nidulantur apes, atque suum mel elaborant non minùs bonum quàm in Hispania, teste Cieca, quarum tria sunt genera. Vnum paulo maius culicibus, ad favi, quem probè communiunt, orificium, tubulum dimidii digiti longitudine aptant ex materia cerae simili, per quem apes, alis eo quod è floribus decerpserunt onustis, ad suas operas ingrediuntur: acidiusculum est mel illud, cuius paulo amplius librâ prabent singula alvearia. Aliud genus paulo maius, nigrum (superius enim candidum est) orificium, quo in arborum cavum ingrediuntur, confectum habent ex cera alteri materia commixta lapide durius: harum mel superius bonitate longè superat; illiusque tres mensurae, sive veterum congius, nonnunquam ex unico alveari eximitur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
