Latin
307.1 to 307.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 307.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. LANTA Tabaco antiquitus in usu fuit Indis, Hispaniae praesertim novae accolis; ad vulnera curanda. Paucos ante annos in Hispanias delata, magis ad ornandos horItos, quàm ob ejus facultates: nunc verò multo celebrior est ob facultates, quàm propter elegantiam. NOMEN legitimum apud Indos est Picielt: nam Tabaco nomen ab Hispanis illi indiPicielt. Tabaco. tum, ab insula quadam ejus nominis, ubi frequentissima nascitur. MAGNA altitudine assurgit, &interdum Malum Assyriam, quam Limonem vocant, Tabato historia. aequat, caule recto multis praegrandibus ramis brachiato; folio mali Assyriae ferè, sed ampliore, veluti Oxylapathi, colore viridi dilutiore, &aliquantulum hirsuto, uti tota planta est. Florem fert in summis ramis Campanulae modo, candidum, medio purpurascentem, quo decidente succedunt veluti capitula papaveris nigri, quibus continetur semen valdè exiguum, colore ex cinereo nigricante. Radix crassa est, multifida, lignosa, intùs crocea &amara, quae facilè cortice suo delibratur: aliquâ tamen facultate praeditam esse non intelleximus. NASCITVR plerisque Indiae locis, humidis praesertim &umbrosis, &exculto levique Tabaco natasolo. Seritur omni tempore: cùm verò prodiit, à frigore praeservanda est, &secundùm pa-les. rietes plantanda ad eorum ornatum: siquidem toto anno viret, Citriorum modo. FOLIORVM dumtaxat est usus (tametsi eorum defectu quidam semine utantur) eanque ut asservari possint, filo trajecta in umbra suspenduntur &siccantur; deinde aut integris, aut in pulverem tritis, utuntur. CALIDA &sicca est in secundo gradu: itaque calfacit, resolvit, mundificat &aliquantulum adstringit, ut ex sequentibus facultatibus judicare licebit. FOLIA hujus plantae calefacta &imposita, praesens in Cephalaea &Hemicrania sunt Tabaes faculremedium, si morbus ex causa frigida aut flatibus ortus sit, saepiùs verò sunt repetenda, do tates veriae. nec morbus tollatur: sunt qui caput oleo florum mali arantii priùs inungant. Idem remedium rigidis cervicibus sivo Tetano utile est, &in totius corporis doloribus ab eadem causa ortis. DOLORES dentium à causa frigida non modò finit, dente priùs deterso aliquo linteo ejus succo delibuto, &folio in pilulam convoluto, dentique indito, sed etiam, ne corruptio serpat, prohibet PECTORIS vitiis, tussi veteri, asthmati, &similibus ex frigido humore ortis morbis, foliorum decoctum ex aqua, &eclegma ex ejus decocto, utilia sunt.