# Exoticorum libri decem 308.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 308.5 to 308.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.5

VETERA ulcera, Gangraenasque succus instillatus, & folia trita imposita detergent, curant, & ad cicatricem perducunt, purgato videlicet priùs corpore ea medici consilio, & missione etiam sanguinis, si necessaria sit, factâ: deinde observatâ, quae convenit, victus ratione. PORRò non modò in hominibus ejusmodi ulcera curare, sed etiam in animalibus, ipsa experientia docuit: nam per universam Indiam frequentia ulcera vaccas, boves, & alia animalia infestant, quae facilè ob regionis humiditatem extremam putrescunt & vermibus scatent: quibus solebant inspergere sublimatum, melioribus remediis destituti: sed cùm magno istic veneat, plerumque quod ulceribus inspergebatur, pluris constabat, quàm animal curandum aestimari potuisset: Itaque Tabaci facultates in hominibus experti, illius etiam usum ad putrida, foetida, vermibusque scatentia animalium ulcera transtulerunt; atque adeò compererunt, succum ejus instillatum non modò vermes necare, sed etiam ulcera mundare, deinde ad cicatricem perducere: prodest etiam jumentorum exulcerationibus, ideoque Indi Tabaci pulverem semper circumferunt. QVENDAM noui narium ulcere laborantem, è quo sanies manabat, non sine contagii suspicione: meo consilio instillavit foliorum Tabaci succum: à secunda instillatione multi vermes exciderunt, deinde pauciores, & post aliquot dies sanatum est ulcus; sed quae erosa erant, non restituta. Illius etiam foliis impetigines, & capitis scabies utiliter confricantur. HAEC est celebrata illa Indicis sacerdotibus planta, qua uti solebant ad responsa danda. Etenim apud Indos moris erat, Sacerdotes de bellorum eventu, aliisque magni momenti negotiis consulere. Consultus sacerdos, istius plantae folia sicca urebat, & eorum fumum tubulo seu cannulâ quadam in os excipiebat, deinde quasi in exstasin quandam raptus, cadebat, omni motu privatus; sicque permanebat aliquamdiu. Discussâ ejus fumi facultate, ad se redibat, referebatque negotium cum daemone contulisse, & responsa dabat ambigua, ut, utcumque eventus succederent, illis facilè persuaderet, sic se praedixisse: eoque modo barbaros illos homines miserè decipiebant. CAETERVM vulgus etiam Indorum eum fumum per os & nares recipit animi gratiâ, cùm insomnia videre interdum, & extra se quasi rapi cupit, tum etiam de suorum negotior um eventu, ex insomniis quae apparuerint pronunciaturum.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
