Latin
CAPVT XI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 31
Unproofread scanNot analysed yet
Toto porrò decennio antè similem accipiebam Viennae Austriae, à doctissimo eodemque humanissimo viro Richardo Garth, Londino missum, pro ossiculo magni cujusdam fructus in Wingandecaow sive Virginia nascentis, ut adscriptum erat. Ejus pulpa licet solida, quia tamen vetusta, rugosa foris &fusci paene coloris, internâ autem parte albicantis, &acris aliquantulum saporis. nullum ejus nomen neque tunc, neque postea intelligere potui Similem praeterea conspiciebam anno millesimo sexcentesimo tertio, illumque paullo ampliorem &magis planum, villos quibus tectus erat densos adhuc retinentem, partim crassiusculos &rudes, partim valde tenues &molles, omnes cineracei ex albo coloris. VI supersunt Fructus Exotici in hoc Secundo Libro describendi, quum in certas classes distribuere difficile mihi videretur, eos discretim tamquam in certos manipulos reponendos censui, adscripto illorum, à quibus acceperim, vel apud quos viderim, nomine: ingenui enim animi esse semper existimavi, agnoscere &profiteri, à quibus beneficium acceperis. Peregrinus fructus, à Erancisco Peninio. CAP. XII. EDIMEBAT honestissimus vir Franciscus Peninius, civis &pharmacopoeus Amstelredamensis, fructum quendam exoticum anno reparatae salutis humanae primo R& sexcentesimo supra millesimum, ex India ut aiebant relatum, cujus nec nomen nec in quo arboris genere natus esset, intelligere potuerat: quia tamen ejus formae erat, qualem antè videre non memineram, pro ea quae mihi cum illo est vetere amicitia commodato impetrabam, ut brevem illius historiam concinnare possem, quam in hunc Exoticorum librum inferrem, &ejus iconem, in tabella exprimi curarem quae hîc subiiceretur. ERAT verò is fructus paenè quinque unciarum longitudinis à pediculo ad summum mucronem; ambitus, quâ parte crassior fructus, novem uncias cum semisse explebat, à pediculo satis crasso sensim tumescens, deinde à medio corpore paulatim in obtusum mucronem desinens (ut ex icone faciliùs observari potest) fusco duroque cortice constans, &nucleum aut pulpam cum seminibus in globum congestam continens; strepitum enim agitatus edebat: qualis autem inesset nucleus aut pulpa, ignorabam quum haec scriberem, quandoquidem illum aperire verebar, quòd meus non esset, propterea integrum illi restitue bam. Post aliquot tamen dies fructum ad me remittebat in binas partes transversim sectum, ut internam partem etiam describere possem, quam valde levem &exigui ponderis esse comperiebam, cineraceique ex fusco coloris, continentem pulpam spongiosam, nigram, mollem, acidiusculi saporis, in globum compactam, in qua latebant aliquot grana, nigra, paenè orbiculata, compressa tamen, &magis lata quàm longa, in binas partes sectilia, quemadmodum cucurbitarum &similium semina, sic ut cucurbitacei generis alicujus plantae fructum esse mihi persuadeam. Peregrini quidam fructus anno M. DC. II. observati.