Latin
31.1 to 31.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 31.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ne miretur Burgus, si Gentilis, observans quantâ difficultate auctores conciliare posset, ad occulta: causas negotium traduxit: sed ex jam dictis appâret, quantum hallucinatus fuerit, quanGentilis lapsus. doquidem diversae partes quibus ferrum constat, manifestae sunt causae, cur diversorum affectuum sit &operationum. B. Vnus scrupulus mihi restat, videlicet, an Magnes in pollinem tritus &praeparatus ferri &chalybis instar (ejusdem cum ferro naturae quum sit) easMagnis. dem cum illis habeat facultates. D. M. Magnetis natura cum ferri natura valdè convenit, ut ex ejus colore, pondere, &substantiae ratione appâret, atque ipsius cum ferro sympathiâ; quandoquidem illud, etiam si longè absit, ad se veluti rem sibi peculiarem attrahit: neque solùm Magnes ipse hoc facit, sed etiam instrumenta illo contacta, ejus facultatis participant non minùs quàm ipse lapis: atque ista contingunt ex magnâ similitudine &sympathiâ quae illi cum ferro est, occultâ similiter proprietate quam illi tribuunt: nam istam attrahendi facultatem obtinet vel à similitudine, vel à proprietate quibus hic lapis Adamas. praeditus esse debet: Adamas ejus hostis est, adeò ut dicant nonnulli, in ejus praesentiâ ferrum non attrahere. Longè majore vi pollet, inquit Galenus, Magnes quàm ferrum, quanGalerus. doquidem hoc ab illo trahatur, cùm sint ejusdem speciei. Quapropter veteres eandem illi cum ferro facultatem tribuunt, ad lienis &aliarum internarum partium obstructiones. Galenus auctor est, ejus usum hydropisincurare, &crassos humores educere. Serapio, cum gerapio. melicrato sumptum, alvum subducere, praecipuè verò crassos humores evacuare: plerique ad hydropem commendant cum mulsâ: sed magnetem ut in usum recipiatur, non secus quàm ferrum, praeparari debere intelligo. B. Porrigitne interdum dominus Doctor ferri Ferri sioriascoriam praeparatam? illam enim experegrini cujusdam medici praescriptione paravi, qui ejus pollinem in obstructionibus propinabat, &chalybis pulveri praeferebat. D. M. Ex Plateario &Matthaeo Silvatico jam diximus, ferri scoriam, rubiginemque, ferrum &chalybem, eâdem facultate pollere; eam ob causam, illa praeparata, iisdem rebus conveniet: &ad resiccandas consumendasque ventriculi humiditates &lentos humores, magnam efficaciam habere audio, quia ferri &chalybis scoria eorundem metallorum sunt pars calidior Galenus. &siccior: itaque Galenus cum accto praeparari jubet, &in tenuissimum pollinem reduci, qui mirum in modum desiccat, ut nono de simplicibus, &quinto methodi refert. Mesue Mesue.