# Exoticorum libri decem 31.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 31.5 to 31.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.5

Inter ceteras autem, una est quam Archipelagi Cretae & Nicomediae incolae vulgo Sarcophago nominant, at in Lemno Phrocalida appellatur, Phryges, & Lesbij Mauronia nominant, Itali Crabonella. Alia est Andrayda nominata, alia Aguroupes, alia Coutuzusonnada à Papavere rhoeade differens, altera Achinopoda vel Cachynopoda, quam incolae struendo igni colligunt. Congerunt & herbam Aguroupes, & Asphodeli siccos caules, quia ligni penuriâ laborant, tum etiam quia ipsum solum alendis arboribus nisi domesticis haudquaquam est accommodum. Insulae pars Orientem spectans siccior est, & producendis arboribus minùs apta. At quae ad Occasum & Meridiem tendit, paulo humidior est, & virentior: loca in quibus arbores nasci queunt, & humida inter colles sita, fructiferas proferunt, uti ficus, iuglandes, amygdalas, & paucas oleas: istìc nascuntur & Ziziphi duo genera, quorum alterum satis in Gallia notum est, plurimis locis, cùm Lutetiae tum alibi Oleaster perperam nuncupatum: attamen Ziziphus alba est, Columellae non ignota. Quae Lutetiae vicinisque oppidis frequens nascitur, nullum fructum fert, aut si quem fert, non maturescit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
