Latin
CAPVT XVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 312
Unproofread scanNot analysed yet
Rhabarbarum Americanum. CAP. XIX. Continenti, radicis quàm istîc Rhabarbarum vocant, fragmentum mihi allatum est, quod certè omnes eas notas habet, quas Orientale rhabarbarum obtinet. Rotundum id erat, &fusco cortice tectum; internâ parte rubebat, &fractum, quendam candorem permistum ostendebat; croci modo tingebat, &amarum erat: scirecuperem qualia folia obtineat, ut observare queam an illis sint similia quibus praedita est ea planta quam multi in Hispania hoc nomine severunt, Rumicis folia obtinentem, cujus genus illam esse existimo, quia secundus rumex rubentem habet radicem. Folia ejus Rhabarbari, quod Rumicis genus esse arbitror, diu cocta vehementiùs purgant quàm radix: Dioscorides etiam asserit omnia rumicis genera alvum insigniter emollire. EST porrò Rhabarbarum praeclarum medicamentum, &summâ commendatione dignum: maximè etiam illud extulerunt quotquot ejus historiam prodiderunt (solutivum intelligo, quo purgationes moliri solemus; non illud Rha Graecis cognitum) adeò, inquam, nobile medicamentum est, ut cum omni securitate, omni tempore, &omni aetati exhiberi possit: bilem verò praesertim &pituitam purgat, jecur roborat, ejusque veluti anima est; obstructionibus liberat, icterum solvit, sanguinem expurgat, simulque nobiliores corporis partes robustiores efficit; itaque securè in cordis morbis exhibetur: aliquot ejus ramenta manè manducata, diuturnos &difficiles hepatis, splenis, internarumque partium morbos curant, hydropicos juvant &cachecticos, bonumque colorem conciliant. Calidum &siccum est in secundo gradu, &terrestribus quibusdam partibus praeditum, quae illi adstrictionem &robur conciliant. Guayacan.