# Exoticorum libri decem 312-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/312-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/312-2

CAPVT XX. RIA ex America sive Occidentali India adferuntur medicamenta hodie toto orbe celebratissima, quorum in Medicina facultates adcò insignes repertae sunt, ut nunquam auditum sit, tam incurabiles morbos ullis aliis medicamentis sanatos fuisse; nempe, Lignum quod Guayacum vocant, Radix Chinae, Sarcaparilla. De China, quae à Lusitanis ex India Orientali adferri putatur, suo loco dicemus. Auspicabimur itaque à Guayaco, veluti primo medicamento ex Indiis delato, & omnium optimo, ut ipsâ experientiâ & multorum annorum usu comprobatum est. GVAYACAN, à nostris lignum Indicum dictum, abundanter nascitur in Insula S. Dominici, quae fuit prima novi orbis ab Hispanis occupata: cujus usus primùm hac ratione nobis innotuit. MAGNIS doloribus morbi Gallici (quem ab Inda muliere contraxerat) Hispanus quidam torquebatur: ejus famulus Indus, in illa provincia Medicum agens, aquam Guayaci propinavit, quâ non solùm magnis illis cruciatibus liberavit, sed pristinae sanitati eum restituit. hujus exemplo, plurimi alii Hispani, simili morbo infecti, curati sunt. Ejus morbi cura Hispali statim evulgata est, ab his qui ex ea insula redierunt; hinc per totam Hispaniam, & inde per universum orbem, quem haec scabies occupârat. Et certè in hoc morbo curando, nullum est medicamentum eo praestantius aut certius: nam si, ut decet, procedat curatio, suo tempore ista aqua propinetur, certissimum est huic morbo sanitatem perfectam adferri; nec recidivam pati qui simili lue laborabat, modò in idem coenum non se provolvat denuò. Sicque Deo visum est, ut unde manavit morbus, inde adferretur remedium: nam ex Occidentali Indiâ primùm huc perlata est illius morbi origo, praesertim autem ex insula S. Dominici, ubi tam familiaris est, quàm apud nos papulae seu morbilli, neque ejus contagium magnopere quisquam reformidat. In hunc autem modum propagatum fertur. ANNO salutis humanae M. CCCCXCIII. eo bello quod Neapoli gestum est à Rege Catholico adversus Galliae Regem Carolum cognomine magno Capite, Christophorus Colonus, ex prima illa profectione, quam novi orbis conquirendi causa susceperat, rediit: & detectis S. Dominicialiisque insulis, inde Neapolim (ubi tum Rex Catholicus erat pace cum Gallo factâ) viros & mulieres deduxit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
