Latin
CAPVT XX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 314
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus elapsis, denuo purgabitur, &per alios quadraginta dies aquam bibet, selectissimam victus rationem observando in rebus non naturalibus, mulieribus abstinendo, &vino, cujus loco simplicem ejusdem ligni aquam, aut, si eam fastidiet, aquam in qua anisum &foeniculum decocta sint, bibet; eritque caena sobria, &sine carnibus. HAEC est optima sumendae aquae Guayaci ratio, qua multi desperati morbi curantur: atque illâ aquâ non est praestantius ullum remedium ad curandam luem veneream, cujuscumque tandem sit generis: radicitus enim eam exstirpat. CONVENIT item hydropicis, asthmaticis, epilepticis, morbis vesicae &renum, doloribus juncturarum, omnibus morbis ab humoribus frigidis &flatibus procedentibus, &diuturnis, quibus inutilia fuerunt ordinaria medicamenta, praesertim si morbum Gallicum subsequantur. PLERIQVE hoc ligno varia medicamenta faciunt, &inter illa serapium, quod sanè admodum efficax est: at meo judicio hujus ligni usum nemo utiliorem experietur, quàm superiùs descriptâ ratione, sine ullius alterius medicamenti admixtione. Dentes etiam confirmat &dealbat haec aqua, si saepius eâ colluantur. Calidum &siccum est in secundo gradu. SVB initium anni sexcentesimi primi supra millesimum, accipiebam à Petro Gareto, vtro humanißimo, ramulum pedalis longitudinis, quem sibi donatum scribebat à quodam cheirurgo iam recenter ex America reduce, pro ramulo arboris Guayaci: qui si legitimi Quayaci ramus est, satu perfunctoriè cius arboris historiam descripsisse videtur Nicolaus Monardus. Ego illum ramulum qui mittebatur sic describebam. PEDALIS longitudinis erat ille ramulus, valdè contortus, &frequentibus nodis distinctus, scriptorii calami sive anserinae pennae craßitudinem insernâ parte vix attingens, materiâ durâ &pallescente praeditiis, atque cortice tectus rugoso, cineracei coloris: supernâ verò parte in tenues ramulos divisus, quorum nonnulli solia adhuc retinebant, alii etiam flores &fructiu rudimenta: nata autem erant solia, seu veriùs soliorum alae, in tenellis ramis contrario inter se situ, singulu alis quaterna aut sena foliola lentisci modo ex adverso semper nascentia obtinentibus, craßinscula, orbiculata, &multu venis distincta, qua siccitate (ut auimadvertebam) facilè defluerent, manentibus nadis ali, &folisrum, ubi sita fuerant, vestigia dumtaxat retinentibus. in superiorum ramulorum nodis nata erani veluti tubercula, è quibus coniunctim exorti erant seni, octoi, deni, interdum plures, tenues, unciamque longi petioli, sustinentes singuli siorem non magnum sex foliolis constantem (albine. an flari, aut caerulei coloris, propter siccitatem iudicare nequibam, è quorum umbilico multa prodibant staminula, &nounullis storibus fructus rudimentum medium einergere incipiebat, binis lateribus praeditum, &paenè formatum instar loculorum Bursa