# Exoticorum libri decem 314-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, GVAYACI RAMVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/314-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/314-2

GVAYACI RAMVLVS. pastoris vulgaris. Porrò ramulum illum cum suis floribis, foliisque & sructu in tabella exprimi curabam, quae hîic subiiceretur. Ceterum Guayacan arboris gummi cum cortuis fracit gmento recens ex Trinitate insula delatum, ab honestißiδ ὲ τ 3 mo viro, eodemque pharmacopoeo peritißimo Francisco Peninio, xxix Iulii biennio antè iam acceperam, quod calidi saporis erat, & manducatum dentibus cedebat instar resinae mastichina, fusci tamen colori: addita erant & folia, sed fingularia, Ziziphinis formâ & magnitudine non multum absimilia, firmiora tamen & multis venis praedita: praeterea radicis fragmentum uncialis craßitudinis aut amplioris, materia flavescente constans, & denso succulentóque cortice cinctum. Insequente verò Septembri Amstelredamo ad me miserat honestißimus etiam vir & diligentissimus pharma copoeus. Walichus Syveriz, Guayaci fructus aliquos, quorum nonnulli singulares, alii coniunctim è longis pediculis dependebant, geminis loculamentis constantes, fructus Aceris quodammodo instar, in hoc differentes, quòd hic alis illis careret quibus Aceris fructus est praeditus, loculamentâque non haberet adeò distincta ut aceris fructus, tum etiam quòd alterum loculamentum plerumque esset inane, alterum plenum, nucleum continent durum, ex albo flavescentem, sed qui immaturus fuisse videretur. Paullo verò post quàm ramulum illum cum foliis Guayaci à Petro Gareto accepissem, mittebat etiam Londino la cobus ipsius frater, aliquot eius arboris fructus, sed imma turos, geminis similiter loculamentis constantes, quorum alterum plenius, coloris ex fusco flavescentis, cum librali fraginento gummi sive resinae eius arboris, nigri coloris, lenti tamen & splendentis, si igni admoveatur, nec imucundi odoris. Deinde anno sequente, sculpto iam ramo praedicto, accipiebam ab ornatißimo & doctißimo viro Ioanne Pona pharmacopola Veronensi similes fructus Gusyaci appellatione insignitos, illosque magis crassos & integros, quorum unus tribus loculamentis praeditus: oßicula in illis reperta longiuscula erant instar ossiculorum Evonymi paenè, & materiâ valdè durâ corneáque constabant, ossiculorum dactylorum instar, nucleum planum inanem flavescentis coloris continentia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
