# Exoticorum libri decem 316.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 316.5 to 316.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/316.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/316.5

OST Chinam, carca parilla, cujus usus huic urbi primùm ab hinc circiter viginti annis innotescere coepit, ex Hispania Nova huc translata est, quoniam ea Indis pro praestanti medicamento erat, ad multos variosque morbos. PLANTA multis radicibus nitens, duos cubitos aut eo amplius longis, colore cinereo dilutiore; quae interdum tam altè demittuntur, ut, qui integras eruere volet, ei profundâ fossione opus sit: ramis nodosis & lignosis, qui facilè desiccantur: floresne aut fructum proferat, ignoramus. ILLA multo meliorem & efficaciorem nobis deinde protulit provincia Honduras, à superiore differentem, quòd illa candidior est, ad pallorem tendens, & gracilior; haec verò cinerea, nigrior, atque crassior. DELIGITVR nigrior, recens, non cariosa, fractu contumax, quaeque assulatim frangitur, & ponderosa: nam quae cariem sensit, & dum frangitur pulverulenta est, inutilis existimatur. CVM eam Hispani primùm viderunt, carcae parillae nomen indiderunt, propter cognationem, quam cum nostra carca-parilla (quae smilax aspera est) habet. Certe nostratem expertus sum simili facultate praeditam, cum illa quae ex Hispania Nova adfertur, ad quam magis accedit, quàm ad hanc quae in Honduras invenitur. Gustu insipido est, & sine acrimonia, nec ejus aqua hordeaceâ sapidior est. LONGE alia erat ejus utendae ratio cùm primùm in medicinam recepta est, quàm nunc est: tum enim Indorum consuetudo observabatur, quam in suis morbis curandis usurpare solent, ad quos profligandos maximae reperiebatur efficaciae. Verùm nostri saeculi deliciae in causa fuerunt, ut eodem quo Guayaci aquâ modo nunc propinetur. CARCAEPARILLAE selibra minutim concisa aquâ macerabatur, deinde in mortario diu tundebatur, donec omnino in mucaginem quandam resolveretur, quam deinde colabant, & exprimebant. Hujus liquoris ita expressi satis capacem cyathum calidum manè hauriebant, deinde stragulis sese tegebant, & duarum horarum spatio sudabant. Quòd si interdiu sitis urgeret, idem mucor illis potus erat. Sub noctem, alium ejus calentis cyathum hauriebant, atque tantumdem temporis ut manè sudabant. Hic ordo triduo integro observabatur, ut neque aliud ederent aut biberent, praeter eum lentorem calidum expressae carcae parillae. Hac ratione praeparatam ego initiò plerumque propinavi; multosque meliùs curavi, quàm nunc sanantur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
