Latin
317.5 to 317.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 317.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Lizipha sex &triginta, pruna passa vigintiquatuor, utraque ossiculis repurgata, florum Boraginis semuncia, violarum tantumdem, hordei mundi aliquot grana, in sex aquae sextariis lento igne coquuntur ad quatuor sextariorum consumptionem: colantur, &decem Vtendi ratio. hujus decocti unciis, una syrupi violati admiscetur. Calidus manè &vesperi sorbendus datur, eodem servato ordine qui suprà dictus est, sudorem etiam (si provocabitur) deterCarcae aqua gendo. Conceditur ab initio esus pulli gallinacei exigui, &teliqui cibi suprà enumerati, simplex. &bibitur simplex aqua carcae parillae, quae fit ex ejus semuncia in octo aquae sextariis cocta, ad duorum vel paulo amplius consumptionem. Eâ ratione curantur, cùm omne genus morbi Gallici, tùm reliqui, quos aquâ Guayaci, Chinae, aut carcae- parillae curari diximus. FVIT hoc serapium primò conscriptum in gratiam Pantaleonis de Negro Genuensis, qui licet jam multorum Medicorum operâ usus fuisset, atque Guayaci decoctum aliaque medicamenta sumpsisset, dejectissimis tamen erat viribus, scitrhoque insuper in cture, &saevis doloribus afflictabatur: at sumpto serapio, probè curatus est. Carcae syrups FIT item alius syrupus hujusmodi: carcae-parillae octo unciae confractae &concisae, in alter. octo aquae sextariis ad sex consumptionem coquuntur; in binis qui supererunt sextariis, sacchari librae quatuor iniiciuntur, fitque syrupus, ut moris est. Ejus syrupi tres unciae manè, totidem nocte sumuntur, prandium esto e cibis boni succi, coena sobria, potus è simplici carcae parillae aqua. Eo utatur donec absumptus sit, quo tempore ad sua negotia peragenda egredi non vetabitur. Curat hic syrupus plerosque ex morbis suprà enumeratis, sine molestia. Carcae pulvis. Ex ea etiam fit pulvis in hunc modum: Nervo illo interiore seu matrice exempto, carca-parilla exsiccatur, contunditur, &cribratur. Hujus pulveris (purgato priùs corpore) drachniam manè jejunus sumit, atque simplicem praedictam aquam haurit; idem noctu facit dormiturus. Cibus sit boni succi, potus illa aqua simplex; vino abstineat.