Latin
318.1 to 318.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 318.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
quilanae historia. carca exilem. d. prior ratio. carca exhibenia ratio altera. In quibus morbis carca non exhibenda carcae praperandae ratio optima. pliciore dilutae plumulâ illinet, deinde emplastrum Gulielmi Serventis vulgo appellatum, aut palmeum, panno sericeo tenuiter inductum, omnibus locis quibus illita fuerit sublimati aqua simplicior, imponet. Singulis diebus repetetur, &quindecim dierum spatio perfectissimè curabitur, nec aliis medicamentis opus erit: abstergit enim, carnem generat &ad cicatricem perducit. HODIE tam frequens est aquae carcae- parillae usus modo praedicto, ut in omni morborum genere sumatur, sive in defluxionibus, flatibus, uterique morbis frigidis, sive aliis quibuscumque, modò non sint acuti, aut iis febris accesserit: ideoque non minore copiâ multis locis asservatur decoctum simplex carcae parillae, quàm aqua vulgaris. Certum est tamen, his qui calidâ, hepatis praesertim, intemperie laborant, non convenire: nimium etenim excalfacit: sed ventriculos frigidos fovet, &flatus mirificè discutit. Illud autem animadvertendum est, has tres aquas non nisi Autumno, aut Vere propinandas esse. Calida est &sicca in secundo ferè gradu. NVNC ex provincia Quito coepit inferri carca-parilla, copiosè nascens vicinis urbi Guayaquil locis, ad flumen ejusdem nominis maximum, quod ex montibus Peruanis originem sumens, ab Oriente in Occidentem vergit, &in Oceanum (quem del Sur vocant) circa Portum veterem labitur: Guancavilcas vocantur ejus regionis incolae, &edentuli sunt, quia pro more habent ut sibi dentes eximant, quos suis idolis offerant, dicentes optima quaeque eis offerri debere; hominem autem nihil praestantius, nihil magis necessarium dentibus habere. EIVS fluminis aqua admodum salubris, &multos morbos curare dicitur: istamque ob causam plusquam sexcentis miliaribus illuc concurritur ab Indis &Hispanis, qui multoties eâ aquâ se abluendo, &magnam ejus quantitatem saepiùs hauriendo manè, plurimum urinae excernunt, &valdè sudant, &consequenter morbis liberantur, eodem ferè modo hac aqua utentes, quo in balneis Lucensibus, Puteolanis, &fonte illo celebri apud Leodicenses fieri solet. SVNT qui putent ab hujus fluminis aqua carcam parillam facultates suas mutuari.