# Exoticorum libri decem 318.4-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 318.4 to 318.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/318.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/318.4

Colore est ex cinereo nigricante; majoribusque & crassioribus radicibus constat, quàm quae ex Honduras adfertur, iisque interdum tam longis, ut altitudine humanâ fodiendum sit, antequam crui possint. DVPLEX verò ejus exhibendae ratio apud illos observatur. Prior, qua Indi & nunc utuntur, & ab initio usi sunt, haec est: carcae- parillae radices, quot opus erit, sumentes, nervo illo interiore repurgant; corticem, si siccae sint radices, macerant, donec mollescat (virides maceratione non egent) deinde minutim concidunt, & additâ aquâ contundunt, ut succus extrahi possit viscidus & mucosus, cujus manè eam quantitatem sumunt, quam uno haustu aut pluribus bibere possunt; lectum deinde ingressi, plurimum sudant; postea, mutatis linteis, pullum edunt, & corticis illius succum hauriunt, in prandio, in coena (quae levis erit) atque interdiu: deligendus est tamen locus ab aëre & frigore liber. Hac ratione, & usu conservarum, necessariorumque aliquot fructuum siccatorum permisso, octo aut novem dierum spacio, omnibus morbis liberantur, quos carca-parilla curare solet: validum autem & robustis viribus eum esse oportet, qui hac curatione utetur. ALTERA iis conveniet qui imbecilliores sunt; nec superiorem, sine manifesto vitae discrimine, ferre possent. carcae. parillae nervo suo liberatae, &, ut superiùs, maceratae, si sicca sit, deinde contusae, quatuor unciae, pluresve aut pauciores (nam hîc nullus ponderis aut mensurae usus) in octo aquae sextariis ad dimidias decoquuntur, ex ea aqua quantum possunt semel aut pluries bibunt; in lectulo deinde se componunt, ad sudorem provocandum, qui tametsi adeò vehemens non sit, ut superior, copiosus tamen est: mutatâ veste, pullum edunt, & eadem aqua (nam uno die coctura absumitur, ) cùm in prandio, tum in coena illis potus est: ab aëre & frigore sibi cavent: repetitum per quindecim aut viginti dies hoc medicamentum, omnes morbos sanat, non sine magna omnium admiratione praeter febrem, aut morbos acutos, in quibus carcae decoctum exhiberi non solet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
