Latin
CAPVT XXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIV. IGNI quoddam genus ex Florida novi orbis provincia, quae 25. graduum altitudine polum habet, nunc recens in Hispaniam invehitur, cujus ante paucos annos noEtitiam Gallus quidam mihi dedit, ejus facultates mirum in modum praedicans adversus varios morbos, ut ipse &alii Galli experti erant, ab ejus regionis incolis edocti. PROFLIGATIS ex ea regione Gallis nostri Hispani, ob pravi succi alimenta, aquarum crudarum potationem, &sub dio dormitiones in similes morbos incidere coeperunt, quibus Galli afflicti fuerant, continuas videlicet febres, quas subsequutae obstructiones, deinde inflationes &tumores, atque ab initio morbi dejectus appetitus, aliaque symptomata quae hujusmodi febres sequi solent: deficientibus igitur aliis remediis, à quibusdam, qui remanserant, Gallis, de hujus Ligni facultatibus moniti, eo usi sunt, &sanitati restituti. DICITVR haec Arbor Indis Pavame, Gallis (quos imitati sunt Hispani) nescio quam ob caussam, Sassafras. ARBOR est magna, Pini mediocris magnitudine &formâ (tametsi minores inveniantur) unico trunco nudo, ramis in cacumine expansis, ut Pinus repurgata: cortice, quem integit tenuis cineracea quaedam pellis, ex gilvo nigricante, aliquantulum acri sapore, sed aromatico, nonnihil ad foeniculaceum accedente, odorato, ita ut pauca ejus quantitas cubiculum suo odore impleat: materie trunci &ramorum albâ ad cinereum colorem tendente, non adeò aromatici saporis &odoris uti cortex: folio ficulneo in angulos desinente, novello verò folio pyri folium aemulante, sed quod vestigia angulorum habeat, semper virente, hoc est, foliis novellis, his quae decidunt, semper succedentibus, colore viridi obscuriore, odorato, praesertim si siccum sit: an florem fructumve ferat, adhuc incompertum: radicibus nunc crassis, nunc tenuibus, pro arborum magnitudine, levibus, sed minùs quàm lignum, per summos terrae cespites expansis, ut facilè evelli possint; quod ferè commune est omnibus arboribus Indicis (imò referunt Hispanicas arbores eò delatas, steriles fieri, nisi in summa terra pangantur) cortex radici firmiùs inhaeret cineraceus, ipsiusque arboris cortice magis aromaticus: ideoque radicis decoctum odoratius &praestantius est, &ab Hispanis istîc usurpatur. NASCITVR in maritimis, &locis temperatis, hoc est, neque nimium siccis, neque nimium humidis, ut in portubus S. Helenae, &S. Matthaei: nam alibi per universam Floridam haud facilè invenias: istic verò sunt integrae silvae, quae ob suavissimum quem spirant odorem, ab Hispanis primùm eò venientibus, arborum Canellae esse existimabantur, nec immeritò; nam haud minùs odoratus est &acris hujus arboris, quàm Canellae cortex, &eosdem effectus praebet ejus decoctum, quos Canellae. OMNIVM optima est radix, deinde rami, tertiò truncus, sed cortex omnibus praefer-Deledtus.