# Exoticorum libri decem 322.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 322.1 to 322.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/322.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/322.1

Richardo Garth, Hugone Morgano pharmacopoeo Regio, & Iacobo Gareto mihi Viennam missa magnaeáque libralia fragmenta, quae odore & sapore foeniculum quidem reserebant, gustata tamen, plantae illius saporem magis reddere videbantur, quae vulgo Draco, nonnullis Tharco dicitur, acetariis familiaris, & cortex eius multo magi. Lignum cum suo cortice adeò Tamarici simile est, ut, nisi odor & sapor obstarent, pro eo accipi poßit: cortex interiore parte qua ligno adhaeret nigricat, & laevu est; exteriore, rugosus & ex cinereo rubescens. Magis vulgatum deinde esse coepit hoc lignum, & arboris integri serè trunci adserri. Sed & in Wingandecao, ab Alglis, qui eam occuparant, Virginia dicta, nasci intellexi, & inde virgulta eius arboris in Angliam esse delata. Anno porrò millesimo sexcentesimo, Iacobus Garetus Londino ad me mittebat Sassafras fragmentum altero odoratius & magis aromaticum, cuius etiam color à vulgari diversus; etenim flavescebat: ipsa tamen ligni materia prorsiu similis. CAETERVM odor foeniculi mihi in memoriam reuocat arborem in Peru nascentem, Molle vocant, cuius ego pufillas duas plantas, è semine natas, vidi ante aliquot annos Machliniae in horio splendidissimo Illustris Viri Dn. Ioannis de Brancion, sed quae tertio anno perierunt hiemis iniuriâ ERANT autem eae arbusculae trunco (quia tenellae) ex viridi nigricante, multis consperso veluti macalis cinereis; folia pennata ut fraxini, sed multo minora, ex viridi nigricantia, serrata, & sub extremum angustiora, quae ab arbusculis revulsa lacteo succo, eóque lento viscido, & odorato manabant: ipsa folia trita foeniculi odorem reddebant, gustata adstringentis facultatis nonnihil habere videbantur. Fructus ex quo natae sunt, piperis ferè magnitudine, oleaginosus, pellicula rubescente tectus, racematim cohaerens, ut ex eius icone, quam ad vivum depingi tum temporis curavimus, conspicere licet: florem quem habeat ignoramus, sed quibusdam auctoribus minutus est, vitis flori similis. ANNVS porrò agitur trigesimus quintus, quòd hanc MOLLE. Molle iconem ex ramo recens ab arbuscula semine nata detracto delineari curabam, cum fructus uva ex Hispanium accepta. Sed anno M. D. XCVI. à doctissimo viro Simone de Tovar Hispalensi Medico, Molle ramulos accipieFi.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
