# Exoticorum libri decem 322.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 322.5 to 322.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/322.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/322.5

bam suis racemis immaturis onustos, qui foliorum formam ab istis diversam habere mihi videbantur: nam licet alata etiam essent ut illa quae in hac icone expressa, per oras tamen serrata non erant, paullóque angustiora apFg3. parebant; praeterea foliorum alae in singulare oblongúmque folium non desinebant, sed in bina, instar foliorum Lentisci, eáque reliquis minora. Affirmabat similiter Claressimus vir Everardus VorFig. . stius Medicus, qui tunc Româ recèns advenerat, nunc autem est celebris huius Academiae publicus Professor, Molle arborem Romae se conspexisse, cuius quidem solia alata essent, instar huius quam hîic exhibeo, sed in ambitu minicamè serrata. Mea verò persimilis semine nata est in Anglia, teste C. V. Matthia de Lobel, qui eius iconem exhibuit Commentario de Balsamo, non ita pridem in lucem producto. Verisimile autem est, adultas arbores & iam fructum ferentes, foliorum formam immutare. HAEC arbor abundanter nascitur in convallibus & locis planis Perilana regionus, ut referunt omnes qui Occidentalium Indiarum historiam scripserunt: sed Petrus Cieca maximè, qui eius descriptionem hoc modo cap. 112. prima partis Chronici dat: TOTO hoc tractu conspiciuntur magnae quadam, & etiam parva arbores, quas Molles appellant incolae: folia habent minuta, odore foeniculi, cortice adeò commendato. ut eius decocto crurum dolores & inflationes summâ cum utilitate foveantur: ex ramulis fiunt dentiscalpia utilissima. Ex huius fructu cum aqua decocto, pro coctura modo, fit aut vinum, sive potio admodum bona, aut acetum, aut mel: tantóque in pretio apud Indos sunt hae arbores, ut quibusdam locis eas consecratas suis Idolis habeant. Addunt nonnulli, eius arboris foliorum decoctum doloribus ex frigida causa ortis auxilio esse; illim verò gummi, quod Mannae modo candidum est, lacte dissolutum, caliginim oculorum abstergere. Canella Novi orbis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
