Latin
CAPVT XXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 324-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVII. TOBIS etiam mittit Nova Hispania Ligni quoddam genus crassum &enode, materie Pyri, cujus usus jam diu receptus fuit in his regionibus, ad renum vitia, urinaeque difficultates &incommoda. Posteà experimento comprobatum est, ejus aquam in lecoris &Lienis obstructionibus utilem esse. Illa autem hac ratione paratur. LIGNVM assulatim &minutim concisum in optima &limpidissima aqua fontana maceratur, atque in ea relinquitur, donec aqua à bibentibus absumpta sit. Dimidia hora post injectum lignum, aqua caeruleum dilutiorem colorem contrahit, qui sensim intenditur pro temporis diuturnitate, tametsi lignum candidum sit: caeruleum ideò dico, quoniam adulteratur alio ligno simili, quod aquam croceo colore inficit, ne quis fallatur. HAC aquâ assiduè utuntur, eâ vinum diluunt, &mirabiles experiuntur effectus, sine ulla humorum commotione, neque opus est aliâ victus ratione quàm temperatâ: aquae enim sapor non magis immutatur ligni injectione, quàm si pura esset, &nihil in ea maceratum. Calidum &siccum est in primo gradu. Payco Herba. CAPVT XXVIII. WERBA quaedam ex Peru mittebatur ab incolis Payco nuncupata, cujus folia Plantaginis foliis formâ &colore sunt similima: ea resiccata valdè tenuia erant; &gustata, impensè acria calidaque deprehendebantur. EIVS pulverem ex vino sumptum, nephriticum dolorem à flatibus aut frigida causa provenientem tollere aiebant: ipsam verò plantam coctam, &emplastri modo dolenti loco impositam, eundem effectum praebere: quod verissimum esse, ipsâ experientiâ didici. Herba ad Renum morbos vtilis. CAP. XXIX.