# Exoticorum libri decem 324-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2

CAPVT XXVII. TOBIS etiam mittit Nova Hispania Ligni quoddam genus crassum & enode, materie Pyri, cujus usus jam diu receptus fuit in his regionibus, ad renum vitia, urinaeque difficultates & incommoda. Posteà experimento comprobatum est, ejus aquam in lecoris & Lienis obstructionibus utilem esse. Illa autem hac ratione paratur. LIGNVM assulatim & minutim concisum in optima & limpidissima aqua fontana maceratur, atque in ea relinquitur, donec aqua à bibentibus absumpta sit. Dimidia hora post injectum lignum, aqua caeruleum dilutiorem colorem contrahit, qui sensim intenditur pro temporis diuturnitate, tametsi lignum candidum sit: caeruleum ideò dico, quoniam adulteratur alio ligno simili, quod aquam croceo colore inficit, ne quis fallatur. HAC aquâ assiduè utuntur, eâ vinum diluunt, & mirabiles experiuntur effectus, sine ulla humorum commotione, neque opus est aliâ victus ratione quàm temperatâ: aquae enim sapor non magis immutatur ligni injectione, quàm si pura esset, & nihil in ea maceratum. Calidum & siccum est in primo gradu. Payco Herba. CAPVT XXVIII. WERBA quaedam ex Peru mittebatur ab incolis Payco nuncupata, cujus folia Plantaginis foliis formâ & colore sunt similima: ea resiccata valdè tenuia erant; & gustata, impensè acria calidaque deprehendebantur. EIVS pulverem ex vino sumptum, nephriticum dolorem à flatibus aut frigida causa provenientem tollere aiebant: ipsam verò plantam coctam, & emplastri modo dolenti loco impositam, eundem effectum praebere: quod verissimum esse, ipsâ experientiâ didici. Herba ad Renum morbos vtilis. CAP. XXIX.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
